{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 132","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 132","ref":"132","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/132","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/132.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":359,"text":"Iam deueniendum est ad intellectionem practicam istius animae. Et primo quaeritur, cur ad faciendum motum requiratur intelligentia. Deinde sigillatim omnia quae ad hoc sunt, erunt euoluenda. Pulcherrima ad primum est doctrina Alexandri 1. Quęstionum naturalium c. 25. vbi ait: Omne quod per animam mouetur, desiderio aut auersione alicuius mouetur. Cum ergo corpus circulo versatile per animam moueatur motu circulari, qui solas omnium motuum, aeternus est, & continuus, & regularis, proculdubio & hoc desiderio alicuius mouebitur. Verum, si omnis corporea substantia posterior est corpore illo, nullius harum desiderio poßibile est ipsum moueri, relinquitur igitur, vt primam, aeternam, indiuisibilemque substantiam desiderans aeterna circulatione moueatur. Quae tam praeclare sunt dicta, tam dilucide, vt nefas sit velle aliquid adiungere, praeter quam admonere hanc esse doctrinam expressam Philosophi 3. de Anima in tractatu de motiua; & esse certissimum, animam non mouere nisi appetendo; & appetitum praesupponere appetibile. Videtur autem nonnullis, posse vnicam intelligentiam sufficere, quod infra considerabimus: praesupponit enim haec determinatio alia prius dicenda. Quaerimus nunc, quid intelligat per hanc intellectionem practicam haec anima? An seipsam mouentem? an suum motum? an alios? an tempus? an suum orbem? an alios? an alias animas? infra se? supra se? Vtrum, quod induxit Auicennam ad iungendam illi imaginationem, intelligat particulares reuolutiones? vtrum sublunaria? qualiter? & quomodo? Dicendum itaque de omnibus istis? & dicam vno verbo. Intelligit quidquid intelligit in obiecto sibi proprio; hic intellectio elucet; hic modus intellectionis. Intelligit quidquid secum habet suum obiectum, quod est intelligentia iuxta propriam naturam intellectiuae facultatis in tali anima. Intelligentia igitur est bona, & causa ordinis vni uersi, quare intelligendo ipsam, vt bonam, cum eius bonitas secum afferat ordinem vniuersi, rationabile videtur vt intelli gat ordinem vniuersi, in quo omnia sensibilia tanquam ordinata in mundi constitutione sunt comprehensa. Quod forte sic poterit dilucidari. Anima Lunae, intelligit intelligentiam Lunae: haec intelligentia est subordinata alijs superioribus, intelligit hanc subordinationem, & omnia omnino quae attinent ad actionem, quam debet obire ratione illius intellectionis, qua intelligit suam intelligentiam, quae quidem intellectio est proportionata animae intelligenti. Neque enim ita plene intelligit intelligentiam suam, vt ipsa intelligentia intel ligit seipsam; neque ita plene superiores intelligentias, vt inferior intelligentia intelligit superiorem; magis tamen plene quam noster intellectus, qui se habet ad abstracta, vt oculus noctuae ad lumen solis.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 131","label":"131","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/131"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 133","label":"133","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/133"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}