{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 135","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 135","ref":"135","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/135","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/135.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Quidquid appetit, aliquid appe tit, quod est melius se; omnis substantia corporea posterior est substantia animae coelestis, quare opus est, vt anima coelestis appetat substantiam incorpoream, aeternam, & immobilem. Est autem ei desiderium non apprehendendi ipsam: hoc enim attinet ad speculationem, quatenus intelligentia est cognoscibilis; sed vtassimiletur illi, quantum potest, assimilatur autem per motum aeternitate, illius vniformitate, & regularitate, quieti enim assimilatur quodammodo circulatio, & non est semper renouanda appetitio, sicut etiam non renouantur circulationes, tanquam interruptae; sed continuantur obiecto sem per eodem modo se habente. Est igitur in anima coeli indigen tia perfectionis, quia est imperfecta, nisi suum dominium in inferiora exerceat, quod consequitur per motum, & per illam imitationem intelligentiae. Etenim sic intelligentiae bonitatem acquirit, ordinando vniuersum, ad quod intelligentiae bonitas est designatata, & sunt illius appetitiones non totae simul, sicut neque etiam intellectiones, & motiones; sed extensae, & continuatae, & in partibus solum per iterum, & iterum sine vlla interruptione renouatae. Intellectio enim animae non est indiuisibilis, vt punctum, sicuti diximus, qualis est intellectio intelligentiarum, & applicatio earumdem ad motum per animam; sed est indiuisibilis, vt linea. Et propter hoc solum dici tur in ea cadere renouatio actionis; non quia cessent illae animae agere, & resumant actionem. Sunt autem & intellectio, & appetitio, & motio nunquam variatae, quia obiectum nunquam est variatum, consequiturque anima intelligentiam ratione motionis hoc pacto. Mouendo in girum consequitur intelligentiae aeternitatem, quia solus ille motus est aeternus. Consequitur eandem, quantum ad vnitatem, quia solus ille motus est regularis. Quantum ad actualitatem, quia abiungit a se omnem potentiam, & per hoc imitatur plenam actualitatem intelligentiae, quia hic motus est simul motus, & quies; vnde per ipsum coniungit actui suo primo omnem actum secundum formae naturalis, quae cum sit natura, est principium motus, & quietis, & sic imitatur quantum potest intelligentiam, zed tiam, quae est substantia actio. Quantum etiam ad intellectionem imitatur intelligentiam, quia hic motus in se reuertitur, vt intelligentia sua intellectione in se reflectitur. Imitatur intelligentias, & Deum in principatu, & bonitate per hunc motum, regendo, & ordinando hunc mundum inferiorem.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 134","label":"134","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/134"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 136","label":"136","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/136"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}