{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 138","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 138","ref":"138","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/138","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/138.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"Quod vero dicitur a Philosopho, vim finitam non posse mouere tempore infinito, intelligitur actione simpliciter indiuisibili, & tota simul, qualis vis requiritur, si motus debet esse aeternus. Sicut enim oportet esse aliquid, quod contineat vicissitudinem aeternam generationis, & corruptionis, quod est coelum semper motum eodem motu, ex 8. Physicorum, ita oportet esse aliquid, quod contineat totam simul infinitatem actionis successiuam, & hoc est ens abstractum. Dicunt, quod melius est intellectui esse sine corpore, quare ineptum putant ponere animam intellectiuam corpori semper applicatam. Sed illud intelligitur de intellectu actu, non de intellectu potentia, qui est adiunctus tan quam facultas animae materiali. Est sane melius tali intellectui esse cum corpore, quia aliter non esset. Intellectui vero simpliciter melius est esse sine corpore, quia sic erit inellectus separatus, qui status est melior statu materiali. Habet autem intellectus, qui est facultas animę etiam esse sine corpore, quia non est facultas organica, & ideo in nobis potest omnia intelligere. Dicitur etiam a Philosopho in 1. de Anima, difficile esse fingere, quam partem corporis obtineat intellectus. Quid igitur fingimus nos animam pure intellectiuam sine alijs gradibus esse formam corpoream? Aduertendum est, quod illud dicitur contra Platonem, & intelligitur de intellectu, qui est auriga currus in Phaedro; non de intellectu, qui ratiocinatur, & discurrit in nobis, & est actiuus, quia a Platone tota rationalis iam posita est in cerebro. Et vt videtur non irrationabiliter, quia fit cogitando quaedam cerebri affectio, quasi quaedam ariditas, vt experimur, & notabat loannes Grammaticus 1. de Anima commento 150. super textum 64. & Simpli cius ibidem. Vult autem Philosophus tunc dicere contra Pla tonem.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 137","label":"137","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/137"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 139","label":"139","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/139"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}