{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 139","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 139","ref":"139","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/139","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/139.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":358,"text":"Omnia, o Plato, quae sunt in anima, distribuis per cor pus, quomodo distribues intellectum? Difficile est etiam, si velis fingere, cui parti corporis sit assignandus. Sed neque intellectus animae coelestis, vt est facultas illius, continet vllam corporis partem pro intellectione sua obeunda. Neque etiam noster possibilis de se acceptus, quia non est organicus. Intelligit ergo & appetit, vt diximus, & mouet anima coeli, quae, si haberet materiam huius generis sublunaris, laboraret mouendo, quia in eo motu non adimpleretur tota potestas materiae mobilis, nec esset inter illam, & corpus coeli omnimoda proportio. Non laborat igitur mouendo anima coeli, quamCur non labo ret in mouenuis sit forma in materia, quia non versatur circa potentiam do ania coeli. contradictionis. Idem dictu est, contrariae inclinationis. Nec versatur circa subiectum, ad quod habeat, aut habere possit vllam improportionem. Est enim penitus suo mobili propor tionata. Et sic de quaesitis; si tamen duo ista subiungantur. Primum arg. Primum est, quod fauet Auerroi, mouens, & mobile debere pro Auerroc. esse realiter distincta. Et oportere sic diuidi mouens in vnoquoque ab ipso mobili. Dicebat Aristoteles 8. Physicorum textu 30. Vt in inanimatis videmus, quando aliquod animatorum mouet illa. Et propter hoc in animalibus sunt partes organicae motui deseruientes variae & diuersae, quae, veluti realiter distinctae, motum faciunt. Quare melior videtur sententia Auerrois ponentis coelum, in quo nulla est partium diuersitas, moueri ab intelligentia separata, quam nostra, quod moueatur ab anima informante. Alterum est, quod dicitur Secundum. mouens & motum debere se tangere, vel vicissim, vel alterum alterum, ex quo dici solet intelligentiam non tangere coelum. Et solet responderi; quod tangit tactu virtuali. Tactus quiCommunis solutio secundi. dem iste virtualis videtur esse in Aristotele in capite de tactu primo de Generatione, quare non videtur reijciendus. De Solutio primi. primo, dicimus animam in coelo non mouere, nisi quatenus informatur appetibili, quemadmodum etiam fit de animis sublunaribus. Et vt sic euadit veluti realiter distincta a suo subiecto, quia appetibile, quo informatur, ea ratione qua mouet, est realiter distinctum. Et dicebat Alexander 1. de Anima, capite de vi impulsoria, animalia moueri ab appetibi li per animam. In quibus animalibus est partium diuersitas, & veluti contiguitas pro motu faciendo; in coelo vero est varietas solum ratione virtutis, & aptitudinis.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 138","label":"138","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/138"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 140","label":"140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/140"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}