{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 144","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 144","ref":"144","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/144","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/144.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":386,"text":"Ait, hoc esse mirabile, in motu sphaerae, stare centrum indiuist bile, reliqua omnia moueri, nihilque minus esse praeclarum, eodem tempore angustissimum circulum, & amplissimum cir cuitum peragere: Ait, corpus circulo motum simul moueri, & stare, ex quo sicuti Bonum vocat non ens, quia eminet supra omnem entitatem, sic Motum circularem vix vult vocare motum, cum in circulatione non mutetur ex toto locus; ad cuius circulationis differentiam habet lationem, quae dicitur transitus, & est progressus a termino in terminum. Ac proinde vocat circulationem fontem omnium mirabilium, quod per eam in coelo existentem omnia disponantur quibus inferior actiuorum, & passiuorum sphaera est admirabilis. Eandem appellat robustissimum, & efficacissimum motum, quia a se ipsa sit, & quia ad omnia post se ipsam conferat. Eam dicit motum mentis; illum enim motum, qui nunquam fit simi liter, nec per eadem, nec in eodem, neque ad eadem, nec in vno fertur, nec in ordine, nec ornatu, nec ratione aliqua, ait esse amentiae cognatum; quocirca circulationem, quae habet haec omnia, nominat motum Mentis. Vnde etiam ait, coelum circulo reuolui, quod imitetur intellectum in se ipsum re uertentem. Et hunc motum vocat optimum, quia est a se ipso, & in se ipsum, & sic est sibi sufficiens, & sibi ipsi finis, vt pro pterea deceat eum fuisse illum, quo solo coelum moueretur. Ponit autem in vniuerso talem motum propter Animam mundi, quae a centro ad extrema sese porrigens in vniuersum tem pus diuinum sapientis vitae, per hunc motum dedit exordium. Quoniam vero, dicens animam mundi se extendisse, non vult illam intelligi extensam, nisi ad informandum; non quidem diuisibiliter iuxta corpoream conditionem corporearum dimensionum, sed vult sic intelligi extensam, vt sit tota vbique applicata. Ideo ait, quod anima dans coelo moueri circulariter dat eidem, vt sit vbique totum, sicut & ipsa est vbique tota; hoc autem esse vbique totum sortitur coelum progrediens per omnia ex sua circulari latione. Praeter istam vero mundi animam ponit etiam Plato animas coelestium sphaerarum, quae mouent appetendo animam mundi, quam semper denuo sibi totam occurrentem, nunquam assequuntur. Et ideo fit, Cur motus coe vt motus earum fit indeficiens. Fit autem ab eis motus coeli lorum indefihoc pacto. Illae in se ipsis ab vno actu formae in alium actum, ciens apud Pla affectumque voluuntur, & reuoluuntur, atque interim coetonem. lum illis informatum circulatione agitur. Aliter, & aliter figuratur, eo modo, qui & in nobis contingit. Animis enim nostris vario affectu commotis, varie afficitur corpus.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 143","label":"PARS SECVNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/143"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 145","label":"PARS SECVNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/145"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}