{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 150","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 150","ref":"150","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/150","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/150.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Ait Plato animam esse ens de se existens; dicit Aristoteles illam esse corporis actum, vt figura cerae est actus, ac proinde vnicum es se in animali haberi, quia quod proprie est, actus est, vnde apud Aristotelem non est quaerendum, quomodo ex anima, & corpore fiat vnum, quod a Platone est quaerendum. Hinc sequitur, non consentire Aristotelem ei modo mouendi, quem ponit Plato, vt scilicet anima in seipsa habeat motionem, quae ab ea deinde effluat in corpus. Dicit quidem Philosophus 1. de Anima, aliquos motus incipere ab anima, & desinere in corpus, vt contingit in reminiscentia, sed hoc aliud est. Quan tum ad partem mobilem in coelo, quae est pars corporea, dicit Plotinus, omne corpus suapte natura aptum esse in rectum ferri; quod forte accipit, quia Plato non consentit esse aliud corpus simplex praeter quatuor elementa, quorum est in rectum ferri, & coelum constitui ex illis summis, quia omne summum diuinum, quocirca non videtur ambigendum, quin remaneat in eo aptitudo motus recti. Hoc vero Aristoteles negat, quia vult illud esse quintum corpus, nec graue, nec leue. Dicebat Ficinus in Timaeum, coeli partem detractam esse aptam sursum ferri; dixerat Philosophus non posse coelum, aut vllam eius partem recta moueri, aut secundum naturam, aut praeter naturam. Hoc vero obseruandum est, quod stante hoc Plotini dicto de omnium corporum aptitudine, verum remanet id, quod tribuit Aristoteles Platoni, moueri scilicet coelum ab anima cogente; quod potest etiam haberi ex ipsius Platonis dictis in Timaeo. Dicit enim, Animam a Deo factam esse im peraturam corpori obedienti; imperium quippe & obedientia denotant aliam inclinationem. Et sic patet, quod dicit Simplicius, Aristotelem melius omnibus alijs cognouisse Platonis placita. Cum tamen ita sentiat Plotinus de aptitudine coeli ad motum rectum, subiungit, non ideo animam circulo illud mouentem laborare, neque enim propterea corpus agi praeter Dic praeter naturam. Quod in vno quidem sensu est male dictum.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 149","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/149"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 151","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/151"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}