{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 152","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 152","ref":"152","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/152","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/152.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Ait Plotinus, animas rationales habere hoc proprium, vt moueant circulo; hoc autem non fieri in no bis ob corporis figurationem, quod vanissimum est; sic enim animae essent propter corpora, non corpora propter animas. Anima quidem coeli mouet circulo ratione sui, & sic excitante ad motum obiecto; & quia est talis forma talis corporis, quod non potest nisi circulo volui. Idque habet coeleste corpus non alia ratione, nisi hac propria, quod est nec graue, nec leue, quare non est possibile moueri nec a medio, nec ad medium, vnde relinquitur, vt moueatur circa medium. Vnum etiam est, quod dicit Plato, motum coeli in eodem fieri; dicit autem Aristoteles 8. Physicorum textu 73. motum circularem nunquam fieri in eisdem, sed non discrepant; diuersimode enim loquuntur. Ait Aristoteles motum circularem nunquam fieri in eisdem actu, comparando motum circularem motui reflexo, quem oportet semper in reflexione vti eodem signo actu existente tanquam principio, & fine; in circumferentia vero nullus est actu terminus, a quo absit mobile, & cui adsit; alioquin motus circularis semper in eodem fit. Ait autem Plato, motum circularem esse semper in eodem, quia motus circularis non constat diuerso, vt transitus. Inde patet motum coeli non esse violentum, quia ibi nulla est resistentia, nisi determinatae proportionis, quae ab vtroque principio aequaliter proficiscitur. Ideo etiam prorsus est sine labore; nihil enim ibi est cum defectu, aut praeter naturam; est etiam naturalis motus coeli, quia est motus habentis naturam, & est ab anima, quę est natura eo modo, quo animae animalium sunt illorum naturae. Voluntarium cum dicat, cui placet, quia ad eum faciendum concurrit appetitus animae determinate amantis intelligentiam; non putet tamen eum voluntarium, prout vo luntarium, aut contraponitur naturali, quia illa anima est natura, aut significat posse esse, & non esse, quia est necessario aeternus. Reliqua in capite sequenti. Motum coeli esse naturalem, & sine labore.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 151","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/151"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 153","label":"Caput III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/153"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}