{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 16","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 16","ref":"16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/16.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":388,"text":"Ab Agente for 1ę deforis ne inducuntur abs que transmutione materię Soluuntur alia argumenta. Proponuntur fundamenta so lutionis. situs de non esse ad esse simpliciter; sed est transitus de esse inordinato ad esse ordinatum. Vnde apud Platonem Mundi gene ratio esset definienda, quod sit transitus de non ordine in ordinem, qui fit sine materiae intrinseca transmutatione. Nihil au tem vetat, agens non corporeum posse transmutare subiectum corporeum, vbi non requiritur nisi transmutatio extrinseca subiecti de vno statu in alium statum. Apud Aristotelem vero, si coelum debeat fieri, non est ille modus effectionis, qui est apud Platonem; sed solum poterit fieri per mutationem subiecti intrinsecam, qualis modus faciendi vere dicitur non posse contingere nisi ab agente corporeo; quia productio for marum, ex quibus composita constituuntur, non potest esse ab efficiente nisi per materiae transmutationem, quod dicunt scholae, educi de materia: quę transmutatio non est possibilis, nisi quod agit, sit corpus, veluti etiam quod patitur est corpus. Ambiget forte aliquis, an hic modus formarum producendarum etiam sit alijs Platonicus: Vttumque de Platone, est certe verus modus. Si enim formae deforis inducantur ab agente absque hac transmutatione, introducitur aliquid contra prima principia, ex quolibet nimirum quodlibet posse fie ri. Praeterquam quod formae erunt naturae de se existentes, & non ideo, vt dicit naturae definitio; & vix vnio suppositi pote rit declarari, quomodo fiat. Ad alia, quae & intelligentiam or bem reuoluentem, & species vocatas in scholis intentionales, in medium afferunt, non est difficile respondere. De intelligentia quidem coelum mouente sermo est futurus, & erit pro nobis argumentum, nunc ab ea acceptum: quippe qui putamus fieri prorsus non posse, vt intelligentia immediate coelum moueat absque anima informante. Caeterum in praesentia hoc dicatur, quod aliud est loqui de motu locali, & aliud loqui de motu, per quem noua substantia generetur. Ratio est; quia mutatio secundum locum est mutatio ratione cuius nihil intrinsece res transmutatur; mutatio vero, quae requiritur in subiecto, ad productionem nouae substantiae ex illo, est mutatio, per quam non ens transit ad esse. Quod pertinet ad ea, quae ex speciebus intentionalibus sunt deducta, cupimus pri mo, Species inten mo, ne illud intentionale, aut spirituale, quo scholae vtuntur, tionales, & spi intelligatur, tamquam exprimat naturam non realem; sunt rituales quae. enim illae species reales alterationes, quamuis non sint mateQuno species riales. Deinde vero ad id, quod quaeritur, quomodo matenon materiarialiter efficiant, sic respondemus; hoc scilicet esse consecules materialiter efficiant.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 15","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/15"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 17","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/17"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}