{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 161","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 161","ref":"161","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/161","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/161.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"extra accipi potest, hoc competit circulo sese claudenti: Triangulo, aut alteri figurae rectilineae nequaquam, quare circulus est perfectus; rectilineae omnes sunt imperfectae. Minor explicatur, quia figurae rectilineae a lineis continentur extra terminatis, quocirca singulae illarum possunt protrahi, & additionem extrinsecus accipere. Atque ideo cum habeant defectum partium sibi possibilium, sunt omnes imperfectae; circulus vero non admittit talem extensionem, cum terminetur seipso, atque ideo remanet perfectus; quocirca, cum perfectum vbique sit prius imperfecto, erit circulus prior omni figura rectilinea. Sic facta in planis ostensione, eam ducit ad solida, & quod de circulo demonstrauit, de sphaera sic demonstrat. Si Sphaericum prisolidum sphaericum sic habet simplicitatem, & perfectionem mum, & perfe inter solida, vt habet inter plana circulus: sicut in planis circtissimum soculus est prior, ita erit prior sphaera in solidis: Sed solidum sphę lidorum. ricum sic habet simplicitatem, & perfectionem in solidis, vt in planis circulus, ergo vt in planis circulus est prior, ita sphaera Sphaericum sim erit prior in solidis. Quod vero solidum sphaericum habeat plicissimum sosimplicitatem, ideo ostendit, quia vnica superficie continetur. lidorum. Id monstrat testimonio eorum, qui in plana diuidunt, & faciunt ex planis. Cum enim omne solidum in plana diuidant, solam solidorum non diuidunt sphaeram, tanquam illam, quae Probat arithnon habeat plures superficies, quam vnam. Hinc collecta rametica ratiotione in vnum, de circulo siue in planis, siue in solidis accene circulum efse primum. pto, demonstrat ipsum esse primum ex ordine in numeris accepto. Si enim vnum est prius duobus, erit prior circulus triangulo. Circulus enim vnum, quia vna constat linea; triangulum vero est duo, quia duos rectos habet. Vnum autem est prius duobus, quare & circulus prior triangulo. Si autem trian gulo, & alijs rectilineis, quibus omnibus triangulum est prius, quare patet siue in planis versemur, siue in solidis, figuram circularem vbique esse primam. Ac proinde cum deceat primam figuram competere primo secundum substantiam corpori; quod est coelum, optime colligitur coelum esse circulari ter figuratum. Hinc Philosophus producit demonstrationem per totum etiam sublunarem mundum. Qualiter id faciat in considerationibus dicetur. Nunc alia ratio ad principale Theo rema est audienda, quae a motu deducitur, & est ista.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 160","label":"Caput IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/160"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 162","label":"Caput IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/162"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}