{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 172-2","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 172-2","ref":"172-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/172-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/172-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/172-2.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"non sphaericis. Oportet autem coelum posse similiter vndequaque moueri polis vbicunque collocatis propter varietatem orbium, & propter varietatem apparentiarum; quare sic ra tio erit firma. Oportet coelum quomodocunque posse reuolui super axem vndecunque polos habentem; at non habebit hanc conditionem citra illa adducta inconuenientia, nisi sit sphaericum, ergo oportet coelum esse sphaericum. Et talem esse demonstrationem notabat Alexander ex litera, cum ait Philosophus. In omnibus enim accidet. Instant vero alij vlterius hoc pacto. Ait Philosophus, quadrati circulo moti prominen tiam deserentem locum, in quo erat, relinquere vacuum; supponit vero ipse non esse vacuum extra coelum, quomodo id quod ponitur non esse, potest relinqui? Iterum vrgent; supponit ratio, coelum debere habere talem figuram, vt qualitercunque motum non relinquat extra se, aut locum, aut vacuum, hoc est petere principium: supponitur enim id, quod est ęque ignotum: quomodo enim de coelo hoc scitur? Dicitur ad primum, vim rationis in hoc esse positam, quod posito coelo alte rius figurae quam circularis, introducitur id quod est impossi bile esse, & vult ad hoc de relinquendo vacuo deducere tanquam ad impossibile. Non est enim possibile dari vacuum ex 4. Physicorum, & vacuum locumue esse extra coelum ex 1. de Coelo; alioquin si particulariter de vacuo loquamur, vbi fuit prominentia, ibi fuit locus, qui ea deserente priuatur corpore, & sic remanet vacuum, quod definitur, quod sit locus priuatus corpore. Quare simpliciter non est vacuum; sed esset, data hypothesi ex qua Aristot. demonstrat. Ad secundum respexi mus, cum adduximus varietatem orbium, & varietatem appa rentiarum. Dicimus igitur, hoc esse notum propter varietatem polorum in coelo necessariam; multipliciter quidem ob varias apparentias seruandas iuxta saniorem sententiam Eudoxi, & Calippi: sed iuxta omnium consensum, & testimonium sensus, ex polis sphaerarum inferiorum reuoluendarum secundum circulum obliquum. Dicebat Suessanus, hanc rationem esse probabilem, roprobans illam quadam sua imaginatione, qua etiam prius vtebatur ad soluendum; dicebatque, illam maiorem accipi vt famosam omnibus.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 172","label":"Caput IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/172","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/172"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 173","label":"173","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/173"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}