{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 173","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 173","ref":"173","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/173","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/173.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"Puto ego accipi maiorem, vt demonstratam, si motus in circulo obliquo est demonstratus. Quod enim peripheriale sit, & potens habere polos in duobus sitibus, super quibus diuersi orbes sint reuol uendi, id necesse est esse perfecte sphaericum, si non debeant Aristotelis sequi inconuenientia; non possunt autem oualis, aut lenticularis figura habere polos, praeterquam in vno situ citra ipsa inconuenientia, quare puto ego rationem esse demonstratiuam. Considerandum succedit id quod dicitur, mo tum coeli esse mensuram aliorum motuum. Tempus dicimus esse mensuram motus; hic motus dicitur mensura motus, quo modo vtrumque? Est propositio, mensuram esse vnigeneam mensurato, accepta ex 10. Diuinorum textu 2. quae est propo sitio vbique vera, quia mensura vbique fit a primo eiusdem generis. Vnde est in scholis propositio, quod in omni genere est vnum primum, quod est metrum, & mensura omnium illius generis, accepta pariter ex 10. Diuinorum textu 7. Quare & tempus, si debet mensurare motum, debet esse eiusdem generis cum illo, quemadmodum est, cum sit quantitas, & quantitas constans ex partibus non habentibus positionem, vt etiam motus. Est autem hoc genus remotum, ac perinde tempus dicitur in scholis mensura extrinseca motus, quia men surat motum, non vt motus est, secundum proprias scilicet illius differentias; sed solum prout est successio, & fluxus habens prius & posterius, simul ordinata; motus vero est proxima mensura, &, vt dicunt, intrinseca, & is est ille, qui est primus omnium, nec potest esse alius, vt Simplicius explicabat 4. Physi corum ex textu 133. qui quidem vt existens primus in genere mensurat motum, secundum proprias motus differentias, quae sunt velox & tardum ex 4. Physicorum textu 96. Quare oportet motum, qui sit mensura, esse minimum, & velocissimum; & dicitur motus minimus, qui velocissimus; quia velox definitur, quod fit in minori tempore, in illo textu 96. 4. Phy sicorum velox est, quod in pauco tempore multum; tardum quod in multo tempore parum; vnde ad esse minimum in mo tu requiritur velocitas; mensuram autem illud esse, quod est minimum & indiuisibile, habemus 10. Diuinorum textu 3.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 172-2","label":"172","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/172-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/172-2"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 174","label":"174","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/174"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}