{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 176-2","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 176-2","ref":"176-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/176-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/176-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/176-2.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":186,"text":"de Coelo dicuntur rectae dimensionis; non rectae figurae: Hic vero dicuntur elementa figurata figura circulari modo praedicto; dicuntur autem figurata tali figu ra naturaliter, quia non aliter mota ad centrum, & circumferentiam mundum possent constituere; accidentaliter tamen quia non est illis talis figura ex intima substantia, nisi quatenus naturaliter se habent ad petenda propria loca, quae sunt sursum, & deorsum, quae contingit, vt sint centrum, & circumfe rentia: Non itaque eis figura ea debetur ratione talis substan tię; sed ratione ordinis in constituendo vniuerso. Per se quidem igni inest ferri sursum: sed latus sursum circulo figuratur, qua tenus accidit, vt hoc sursum sit circumferentia; quare figura cir cularis coelo est substantialis, quae igni est accidentalis, ea ratione, qua continetur a rotundo ipsum intra se claudente, & sic centrum, & circumferentiam pro sede elementis statuente. Sic & Plato de figura mundi. Cui figuram maxime congruam, & decoram dedit; animal quippe hoc, quod intra suum ambitum erat animalia omnia contenturum, eam figuram praecipue requirebat, in qua omnes figurae continerentur. Quapropter sphaericum fuit, in quo omnibus extremitas ponitur a medio radijs attingitur; quae quidem figura omnium perfectißima, sibique ipsi simillima iudicatur. Figuram spharicam coelo esse substantialem.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 177","label":"177","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/177"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 176-3","label":"Caput VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/176-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/176-3"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}