{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 18-2","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 18-2","ref":"18-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/18-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/18-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/18-2.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Semper enim actio Solis, quantum ad mundum est vniformis, quamuis varietur in partibus, necessariumque est illud spatium, quod ab illis ad coelum extenditur, his totum confundi, supereminereque ha litum, quia est leuior; quo reducto in vnam regionem ea possit tota repleri. Dimittamus nunc omnem alium, & loquamur de eo, qui est ad rem nostram. Est autem halitus fumosus calidus, & siccus. Necessarium igitur est, hunc ascendere ob suam leuitatem ad regionem aeris supernam circulo reuo lutam. Is autem illuc elatus non debet cogitari vniformis; sed oportet vt habeat diuersitatem, quae triplex potest cogitari. Aut enim est tenuissimus, & hic per se in ignem elementarem secernetur. Aut est densissimus, quantum halitui huius naturę conueniens est, & hic ventos, & alia, quae fiunt in media re gione, vt plurimum excitabit. Dico, vt plurimum, quia fieri potest, vt etiam tenuissimus vi detineatur in nubibus. Veluti etiam fieri potest, vt densissimus interceptus multo tenuissimo, feratur in regionem supernam. Ex quibus accidentibus varietas illis, quę ibi fiunt, continget. Aut tandem est mediocriter se habens, difformiter tamen secundum varios gradus raritatis & tenuitatis, ex quo in ea regione suprema fient cometae, trabes, caprae, cadentia sidera; & ex rariori huius ordinis, ac magis sincero, circulus lacteus. Oportet autem talem halitum rariorem, & magis sincerum alteri supereminere, adeo vt ad extremum hippecaumatis in concaua ignis elementaris superficie congregetur per totam eam regionem; magis vero in vna parte quam in alia, prout pars vna coeli est aptior ad faciendam sub se congregationem alia parte, erit tamen vbique. Et hoc est ita necessarium, vti necessarium est esse ele menta, & coelum. Generationis quidem huius halitus necessitas, nunquam possibilis interumpi, iam patuit; ascensus vero sequitur leuitatem. Is sua natura ita agit leuitate, vt eo fer ri debeat, & ibi sistere, nondum habens naturam leuissimam non factam, & caliditatem, quae igni elementari conueniat, quam vbi nactus fuerit, coelo id praestante disgregando, & attenuando, igne etiam elementari cooperante, iam ignis euadet, inque illius locum secedet.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 17-2","label":"Caput III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/17-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/17-2"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 19-2","label":"Caput III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/19-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/19-2"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}