{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 180","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 180","ref":"180","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/180","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/180.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Vnde dico, cum esse instrumentarium sit essentiale animato, opus est figuram esse animantis essentialem; ita vt figu ra hominis sit homini essentialis, figura equi sit equo essentialis. Si sit ergo hominis statua, nonne figura hominis, quae homini viuo est substantialis, erit marmori illi accidentalis? Et sic substantiale vni, alteri erit accidentale? Quinimo figura est eadem in homine viuo, & in cadauere, primo de Partibus animalium capite 1. quare eadem figura modo substantialis, modo accidentalis vni & alteri. Incidimus autem facile in errores euidentissimos, vt nunc factum est, dum contrarium pro axiomate est acceptum, quia rem non intelligimus, & vt dicebat Philosophus contra antiquos. Huius causa est non bene sumere principia; sed omnia velle ad quasdam opiniones determinatas reducere. Sed haec communiter. De figura modo coeli, quod sit illi essentialis, ita facile ostenditur. Auerroes 2. de Coelo commento 26. ita loquitur. Et hoc melius est dicere, quoniam figura sphaerica est in omnibus corporibus coelestibus essentialiter, & in elementis accidentaliter; quia existunt in rotundo, & vacuum non est. Idem adnotabat hanc propositionem. Primam figuram esse primi corporis, non esse veram, nisi quia figura est essentialis coelo. Vitra Auerroem, Aristoteles dicit, astra esse sphaerica, quia sunt eiusdem substantiae cum coelo. Hoc sane argumentum nullum est, nisi figura sit substantialis tali naturae. Verba Philosophi haec sunt: Praeterea cum stella omnes sint rotundae, quemadmodum & caeteri sentiunt, & nos, qui ex illo corpore, in quo sunt, illas facimus. Et profecto corpus nec graue, nec leue non potest habere substantialem inclinationem praeterquam ad motum circularem, qui non est sine figu ra circulari, quare oportet, vt habeat figuram circularem con substantialem. Quod si etiam rem ipsam attendamus, idem apparebit. Nemo sane neget, corpoream constitutionem esse homini essentialem, cum ingrediatur definitionem illius materialem vocatam, sine qua non fit completa definitio a demonstratione solo situ terminorum diuersa. Aristoteles quip pe ex hac sola materiali constitutione semper hominem definit. Et in 5.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 179","label":"Caput VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/179"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 181","label":"Caput VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/181"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}