{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 181","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 181","ref":"181","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/181","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/181.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Metaphysices, quando in capite de Qualitate no tat qualitatem hominis substantialem, non aliter eam notat, quam dicens, hominem esse animal gressibile, bipes. Quod sane nullus dubitet, quin sit propria hominis definitio, ex corporis constitutione: solus enim homo proprie est bipes, ex libro de Incessu animalium capite 4. Quare, si haec corporea constitutio definit hominem, quis est, qui dubitet esse homini essentialem? si est homini essentialis propria illius corporea constitutio, cur figuratio, quae est propria coeli corporea constitutio, non erit coelo essentialis? Si velimus coelum definire, certe hanc in eius definitione figurae constitutionem reponemus, per quam differat ab elementorum vniuersitatibus, in quibus definiendis ea non erit proponenda, quia talis figura est illis accidentalis. Pro qua re bene intelligenda, accipiendum illud est, quod ab Aristotele de elementis disputatur; est autem tale, illa non habere figuram propriam, cum debeant posse in mistione omnes recipere; figurari autem circulo accidentaliter, quamuis figurentur naturaliter. Acciden taliter, quia sic figurantur, prout coelo subijciuntur ad vniuer si constitutionem; naturaliter, quia debent grauia ad centrum ferri, quod secum affert figurationem circularem; debent ad circumferentiam ferri leuia, quod eandem figuram includit, non existente possibili vacuo, neque existente possibili hac mundi structura, quin per tota secundum superficies elemen ta sese tangant. Disputatio est Aristotelis. Ex qua colligitur; coelum, si differat figuratione ab elementis, hoc debere essentialiter figura circulari esse figuratum. Viterius sic dixero, figura circularis enunciatur de coelo, tanquam prędicatum sim pliciter necessarium de illo. Ita Philosophus: Figuram sphaericam necesse est coelum habere. Aut igitur est praedicatum coelo inexistens in primo modo dicendi per se; aut in secundo. Non potest dici, quod ei conueniat in secundo modo dicendi per se, quia in illo modo sunt proprietates, sine quibus res potest cogitari esse simpliciter, vt homo sine risibilitate; quare sic posset itized by Google Dic posset cogitari, coelum non esse rotundum, quod creditur im possibile ab Aristotele: Praeterquam quod talis figura tunc deberet statui, vt proprietas coeli, quod non est, quia est etiam in globo ligneo.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 180","label":"Caput VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/180"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 182","label":"Caput VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/182"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}