{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 185","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 185","ref":"185","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/185","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/185.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Caput VIII. RISTOTELES in libro de Incessu animalium ca pite 2. inter suppositiones, quas sibi pro ea disputatione assumit, hanc vnam ponit. Praeterea magnitudinum dimensiones quot, qualesue qualibus inexistunt, sumere oportet. Sunt enim dimensiones quidem sex, paria vero tria. Vnum quidem summum, & imum. Alte rum ante, & retro. Tertium autem dextrum, & sinistrum; quod postea resumit ad vsum dicendorum capite 4. eiusdem libri. Rationem quandam huius numeri videtur Philosophus innuisse 2. de Coelo textu 8. & est, quia sint tres corporum dimensiones, quae sex terminis sunt praefiniendae: ita vt sursum, & deorsum terminent longitudinem; dextrum & sinistrum la titudinem; ante & retro profunditatem. Licet autem ipsae diDifferentiae po sitionis attenmensiones sint in omnibus corporibus; hae tamen differentiae duntur in ani non attenduntur nisi in animatis: Siquidem sola animata con matis. Sola animata stant figura propria. Cum praeterea Philosophus huiusmodi propriam hadifferentias principia appellaret, dabat occasionem alterius bent figuram. rationis hoc pacto construendae. Tot sunt positionis differen tiae, quot modis possunt distingui virtutes motuum. Huiusmodi distinctio est determinata secundum tres modos includentes has differentias, ergo sex debent esse positionis differentiae, quae sunt tria parua terminorum, vt dicebat in libro de Incessu. Virtutes autem motuum posse facere hanc distin Quo sex posi ctionem tribus solum modis non difficulter ostenditur; siquitionis differen dem non possunt in animatis attendi hae differentiae, nisi aut tię in homine secundum vim augendi & diminuendi, vnde oritur sursum attendantur. & deorsum; aut secundum vim loco mouendi, vnde surgit dex trum & sinistrum, aut tandem secundum vim sentiendi, vnde nascitur ante & retro. Non possunt quidem attendi secundum vim generandi, quia hae dimensiones accipiuntur in his quae sunt, quod autem fit, non est. Non etiam secundum vim appe tendi, quia vis appetendi, prout ad harum differentiarum con stitutionem possit se habere, non habet quid distinctum a vi sentiendi, & mouendi. Non tandem secundum vim intelligen di, quia est incorporea. Quocirca sufficienter in propositis accipitur earum numerus.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 184","label":"Caput VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/184","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/184"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 186","label":"Caput VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/186"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}