{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 192","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 192","ref":"192","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/192","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/192.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"Vbi est determinatio virtutis ad mo uendum, ibi oportet esse differentias partium ad motum facientium; sed partium ad motum facientium differentiae sunt sursum, deorsum, ante, retro, dextrum, & sinistrum, ergo vbi est determinatio virtutis ad mouendum, ibi oportet esse sursum, deorsum, ante, retro, dextrum, & sinistrum. Talis determinatio est in coeli substantia, ergo in coeli substantia opor tet esse sursum, deorsum, dextrum, & sinistrum, ante, & retro. Declaratur Aristotelis sententia. Cap. X. N his profecto assignandis coelo positionis differentijs magna est inuolutio, & proinde mirum, quot sint dicta, & excogitata, quae aut recensere, aut reprobare nostri non est consilij. Incumbendum, vt res ab inuolutionibus eximatur; non vt adhuc magis inuoluatur. Coelum igitur est cor pus circulare, atque ideo secum affert sui coniunctionem, & quatenus est corpus, & quatenus est corpus circulare. Quate nus quidem est corpus circulare, primo secum affert suam ip sius circumferentiam secundum se consideratam; secundo secum affert interuallum intra circumferentiam clausum, & centro determinatum, quod quidem coelo existente corpore, debet & ipsum esse corpus. Et quia coelum est corpus circulo motum, ita in rerum vniuersitate constitutum, vt sua latione sublunarem omnem contingentiam disponat, ideo hoc centrum constituitur esse terra. Est autem terra ordinata ad habitationem praecipue hominis, qui est naturae epilogus, & pri mus omnium animalium in naturae intentione, atque ideo centrum, circa quod coelum est reuoluendum, ponitur esse terra, praecipue con sideranda, prout est ab homine habitabilis. Quae cum ita sint, iam patet oportere dictas differentias dupliciter in coelo accipi, primo quidem illo secundum se accepto; dein Positiones du de eodem sumpto ratione interualli intra circumferentiam pliciter in coe clausi, quod potissimum respicit terram, vnde fit, vt considelo accipi posretur habito respectu ad nos terrae habitatores.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 191","label":"Caput VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/191"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 193","label":"Caput VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/193"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}