{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 193","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 193","ref":"193","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/193","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/193.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":351,"text":"Quae omnia sunt. sunt in Aristotele. Primum quidem ponit, quando admonet has differentias esse attendendas secundum virtutem, & facultatem; Secundum, quando statuit ortum, & occasum esse dextrum, & sinistrum, & quando nos constituit aut sursum, & apud dextram, aut deorsum, & apud sinistram. Sunt moExplicatio di do singula clare explicanda. Pro qua explicatione operaeprectorum. tium est audire Aristotelem nos pro his differentijs mittentem ad libros de Animalibus, adeo vt rationabile sit nos inde ea accipere, quę ad hanc faciant declarationem. Non repetemus autem plura; dicemus solum ad rem, quam agimus quae est circa coelum, de quo illud aduertendum venit, quod cum sit Dextrum, & solius lationis capax, dextrumque & sinistrum sint illae differensinistrum ad latiae, quae ad lationem attinent, hae duae praecipuam in illo sortionem attitiuntur considerationem, & secundum ipsas aliae sunt accipien nent. dae. Constituimus igitur necessarium esse, vt dextrum, & sinistrum sint in coelo secundum se accepto. Ratio sic potest formari. Quodcunque a se mouetur, necessario habet id, a quo est motus, coelum a se mouetur, ergo habet id a quo est motus: Id a quo est motus est dextrum, ergo coelum habet dextrum: Vbi est id, a quo est motus, ibi est etiam illud, quod est natum consequi, hoc est sinistrum, ergo coelum habet dextrum, & sinistrum. Vel sic. Vbi est determinatio opposita inchoandi motus, ibi est dextrum & sinistrum, quia inchoatio motus est a dextris: In coelo est talis determinatio, vt patet ex superiore contemplatione, ergo in coelo est dextrum, & sinistrum. Ita Philosophus definiebat de dextro, & sinistro cap. 4. libelli de Incessu animalium. Vnde enim mutationis per locum corporis naturaliter est initium, id vnicuique est dextrum, oppositum vero, quod hoc consequi natum est, sinistrum. Aduertendum Animaduersio in dictis modo illud est, quod Philosophus ibidem aduertit, has sciliAristot. cet differentias alicubi esse disiunctas positione; alicubi non: Sunt enim aliqua animalia, quae faciunt motum per partes instrumentales illi destinatas, vt sunt illa, quae pedibus ambu lant, & in his est distinctio dextri, & sinistri. Sunt postea quaedam animalia, quae non talibus partibus progrediuntur, sed corpore ipso varijs ducto inflexionibus, vt erucae, lumbrici, & id genus alia; & in his est quidem dextrum & sinistrum, verum non manifesta, & distincta. Ita Philosophus in capite 4. libelli de Incessu.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 192","label":"Caput VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/192"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 194","label":"Caput VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/194"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}