{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 195","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 195","ref":"195","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/195","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/195.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":374,"text":"Obseruamus motum in animalibus esse a dextris ad ante, quare, cum sic se habeat motus conditio, oportet etiam in coelo accipere eodem modo ante & retro, quae duo similiter sunt in eo ponenda solum ratione distincta; comparatis enim par tibus ad inuicem, haec quae antecedit, dicitur esse ante, illa quę subsequitur, dicitur esse retro. Veluti Aries est ante Taurum; Gemini post Taurum, quare Taurus est ante & post. Sic in circulo simpliciter accepto idem punctum est ante, & post, cum idem punctum sit principium, & finis. Quaelibet ergo pars in coelo est ante, & post. Nec mirum, quod sic ista in coelo idem fiant; haec enim est natura circuli, vt in circumferentia nihil, quod ad motum attineat, habeat distinctum nisi ratione. Sed praeterea ait Philosophus ante & retro identificaIn quibus ante & retro vri in polypo, saepia, loligine, & alijs mollibus; ita etiam sexus niantur. vniuntur in plantis: &, si Aristoteli credimus, in Ape, quam regem vocant. Quare etiam nihil mirum putare oportet, si in coelo vniantur ante & dextrum, post & sinistrum, cum certum sit in animalibus quadrupedibus apedis, multipedis vni ri ante & sursum, quae magis distant. Sunt igitur in coelo secundum se considerato praedictae differentiae; sed sic vniuntur, vt sint re vnum, ratione differant, nec pateat earum distin ctio. Sicut dicebat Aristoteles de erucis, & talibus alijs animalibus. lis certe omnibus inest, quod dictum est, verum non simi liter est manifestum. Summum, & imum differunt in coelo virtute, & situ. Quaeret autem aliquis, qua de causa hoc fiat in Dubitatio. istis, non in alijs, quemadmodum etiam quaerere potest cur Solutio. hic polus dicatur inferior, ille superior. De qua re ita Aristoteles. Ostendit polum Australem esse sursum ex dextro, & sini stro. Demonstratio est talis. Si polus Australis esset deorsum, coelum volueretur a sinistris; sed coelum est reuoluendum a Polus Austradextris, ergo polus Australis est sursum. Consequentia prolis est sursum. batur, quia nunc ortus siderum est a dextris, si alter polus sit sursum, fiet motus opposito modo eim qui nunc fit, & ita ortus astrorum erit a sinistris; minor probatur, quia natura facit id, quod melius est; sic facit coelum reuolutum, ergo sic melius est; melius est dextrum & ante, quam sinistrum, & retro, ergo debet facere motum a dextris ad ante, ergo nunc ita mouet. Si fieret motus opposito modo, ortus astrorum fieret opposito modo, ergo tunc retro, & à sinistris.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 194","label":"Caput VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/194"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 196","label":"Caput VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/196"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}