{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 198","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 198","ref":"198","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/198","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/198.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"IVNT male dici partem orientalem esse partem dextram, & occidentalem sinistram, futurum enim, vt vna pars vni, & eidem regioni modo sit dextra, modo sinistra; & futurum, vt eadem OAV pars sit dextra vni, sinistra alteri; futurum insu per vt apud omnes gentes idem non sit dextrum, & sinistrum, quia quaeque regio habet suum ortum, & suum occasum. Quibus vt respondeatur, quid non est cogitatum? Nos dicimus, spectato dextro in coelo secundum se, est vbique idem, quia dextrum, & sinistrum vt sic, non differunt nisi ratione ob facultatem ita mouentem, & secundum se semper inuariabiliter se habentem; spectato postea dextro, & sinistro, vt tribuun tur ortui, & occasui quantum ad nos, nihil inconuenit, quod varientur, & mutentur secundum respectus mutatos, & varia tos; quodque aliter se habeant ad hos, & ad illos. Dicunt, ex dextro, & sinistro ostendi sursum, & deorsum; haec sunt ęque controuersa, qualis ergo est ostensio? Addit consuetudinem, quod dicimus ortum, & occasum mundi latera; tamen Mathematici dicunt oppositum, latitudinem enim ad polos faciunt, longitudinem ab ortu. Sed dicitur, quod dextrum, & sinistrum sunt euidentia, quia principium motus est clarum in coelo, quatenus fit versus hanc partem, non versus illam, vt supra acceptum est. Id autem prouenire ex dextro, & sinistro est in animalibus euidentissimum, quare non sunt ista aeque dubia, & immanifesta. Consuetudinem vero accipere communem, & popularem, Mathematici habent aliam rationem, cur aliter statuant. Nam ab aequinoctiali distantias stellarum metiuntur, & dicunt stellam habere tot gradus latitudinis, quot gradibus distat ab aequinoctiali versus polum. Dicunt omnes; diametri in coelo sunt aequales, cur illa particularis ac cipitur, quae est ad polos? Respondebat Philosophus, quia il la sola est certa, & stabilis. Sed dicunt, Aristoteles 2. Meteorum, capite de Ventis, ponit latitudinem ad polos, qua varietur habitatio aestu, & frigore, longitudinem ponit ab ortu. Di cimus, quod cum Geographis, & longitudinem, & latitudinem metitur in terra ex spatio habitato, ratione cuius ea ponitur longitudo, quae est secundum maximam dimensionem.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 197","label":"Caput VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/197"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 199","label":"Caput VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/199"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}