{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 203","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 203","ref":"203","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/203","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/203.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Non possumus, ait Alexander, pro Quaestio non potest solui ex ratione assignare principium passiuum, quod est materia, ex materia. qua coelum est compositum, quia in omnibus coelestibus est eadem materia eodem modo neque grauis, neque leuis. Non conuenit etiam, ait Simplicius, recurrere ad diuinam dispositionem; non enim facile est ex ipsa rationem afferre, quare Quaestio est opotet aliter progredi. Difficilis autem est perscrutatio, quia difficilis. coelum a nobis valde distat, ac proinde paucorum ex illis, quę ei contingunt, habemus sensum. Principia autem demonstra tionum de rebus sensibilibus habendarum ex sensu sunt acci pienda, & ea quae accidunt, vt habetur 1. de Anima in prooemio, parant viam ad quidditatem quamlibet dignoscendam. Distat vero a nobis coelum magis cognitione, quam loco. Etenim ratione loci inter ea, quae apud nos sunt, & ipsum, est aliqua proportio; ratione cognitionis, propemodum nulla. Hinc & Plato dicebat, de talibus ex simulacris, & similitudinibus quaerendam esse cognitionem: Quod etiam Aristoteles praescripsit, qui praecipiebat ea ponenda, quae in omnibus, aut plu rimis videmus. Et de vita Dei optima ex ea, quae est in nobis praestabilissima philosophabatur. Recte vero adnotat Simpli cius, Philosophum dicere, nos plus distare a coelo cognitione, quam loco, quia distantia rei hic cognoscendae, veluti arboris, ad res in coelo cognoscendas est in aliqua proportione, si attendatur quantum ad locum: Siquidem licet ea comparare & geometrice commensurare; non sic de cognitione. Nam ignorantia eorum, quae sunt in coelo, ad ignorantiam eorum, quae sunt in arbore, nullam pene habet proportionem. Atque ideo semper dicitur, de illis sat dici, si rationabile dicatur. Accipit ergo Philosophus duo principia ad hanc disputa Principia pro quaestione retionem. Primum est huiusmodi. Vnumquodque eorum, quosoluenda. rum est opus, est gratia operis, quia opus est de perfectione, & vnumquodque est natura ordinatum ad propriam perfectionem, vt homo ad virtutem, & felicitatem. Alterum est, Dei operationem esse immortalitatem, quam definit vitam sempiternam. Ex his hoc pacto procedit.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 202","label":"202","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/202"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 204","label":"204","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/204"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}