{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 204","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 204","ref":"204","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/204","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/204.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Dei operatio est immortalitas: ergo Deus est immortalis, & in hoc habet esse: vita Dei (sic vocat coelum) est motus, ergo habet motum sempi ternum: Hic est solus circularis, ergo coelum est gratia motus circularis. Vnde accipitur coelum esse corpus diuinum motum motu circulari. Ab his Philosophus progreditur ad quęstionis determinationem, addito alio quaesito, quod est huius modi. Totus mundus est aeternus, cur igitur non totus circulo mouetur? Respondet, necesse esse, vt corporis circulariter lati aliquid maneat, cum sit propositio vniuersalis: omne quod mouetur moueri aliquo quiescente. Subiungit, non est possibile manere aliquam partem in coelo, quia toto moto omnis pars mouetur. Concludit itaque, oportere dari terram, quae in centro quiescat. Dicitur autem terra veluti pars coeli circu lo moti, quia centrum sumitur in definitione circuli. Non potest vero terra esse eiusdem substantiae cum coelo; nihil enim illius vllibi potest manere, & multo minus in medio, quia si maneret ibi secundum naturam, moueretur illuc secundum naturam: sin praeter naturam, nihil praeter naturam existens est aeternum, quare periret mundi aeternitas. Necesse itaque est hoc manens, quod est terra, esse corruptibile, quia est alte rius substantiae a coelo; esse graue, & mansiuum, ac proinde fri gidum, & siccum. Quo sic posito, iam oportet esse ignem terrae contrarium, quia si est priuatio, oportet praeexistere habitum, quem Philosophus vocataffirmationem, vocans priuationem deterius contrarium. Cum itaque terra rationem habeat priuationis, opus est praeesse ignem habentem rationem habitus. Quod si in constitutione vniuersi sunt terra, & ignis tanquam duo extrema, necesse est in eadem constitutione esse etiam media, quod hic assumitur, in 4. postea de coelo osten ditur, & in 2. de Generatione. Quatuor itaque sub coelo existentibus corporibus, quę contrarietatem habent adinuicem, palam est oportere esse generationem, & corruptionem: Con traria enim non sunt simpliciter aeterna; sed generantur inuicem, & corrumpuntur. Quam etiam eorum naturam ostendunt Dic dunt motus.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 203","label":"203","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/203"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 205","label":"205","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/205"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}