{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 213","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 213","ref":"213","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/213","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/213","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/213.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Considerationes super praedictis. Cap. XV. DETVR Philosophi demonstratio esse circu laris; videtur enim ostensum fuisse, quod coelum habet dextrum, eo quia habet principium Smotus ad hanc partem, istud autem nihil aliud est, quam coelum habere anterius, ergo ex ha bere anterius, ostensum est dextrum. Cum igitur nunc osten dat, coelum habere anterius, quia habet dextrum, videtur demonstratio circularis. Alexander dicit demonstrationem non Alexander ne gat. esse circularem; acceptum enim est dextrum a principio motus, non ab anteriori. Ait praeterea. Si dextrum est a quo, & ante ad quod: Et quae secundum naturam coexistunt, semper inuicem sunt, nihil est inconueniens, vnum per aliud vicissim cognosci. Dubitat aliud Simplicius, quomodo Aristoteles Dubitat. Simplicij. per haec soluat dubitationem. Est sane dubitatio, propter quid coelum sic, non sic, feratur. Dicit, quod fertur ad ante, quia sic melius. Si esset aliqua differentia partium anterioris, & posterioris in coelo, vt in animalibus, posset dici ad hoc factum motum, quia hoc est ante. Sed cum coelum nulla partium dif ferentia sit constitutum, incertumque sit, quodnam sit ante, & quod post; incertum etiam est, an ad hoc sit factus motus, quia hoc sit ante; an hoc sit ante, quia ad hoc factus est motus: Nam, si ad alteram partem moueretur, dextra essent opposita, & altera ante. Ait, Aristotelem diligentius considerasSolutio. se dubitationem, & soluisse, quod anterius, & posterius opor tet haberi in coelo secundum naturam coeli propriam, quia est animatum, & consequenter organicum secundum virtutis differentiam. Anterius, & posterius in animalibus praecedunt motum; oportet enim haberi anterius, & sic ad anterius moueri, ita vt motu existente ad ante, necesse sit esse ante; existente autem ante, non sit necesse motum esse ad ante, ideo sequitur verum esse in coelo fieri motum ad hoc, quia hoc est ante; non autem propter hoc est ante, quia motus ad istud est, quod dubitatio quaerebat. Ostendit autem Simplicius esse an terius, & posterius secundum naturam in coelo.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 212","label":"212","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/212","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/212"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 214","label":"214","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/214"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}