{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 214","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 214","ref":"214","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/214","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/214.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":270,"text":"In omnibus, inquit, multitudinibus ordinate motis, vt in choro, pompa, exercitu, est semper necessarium praecedens, & sequens, quare etiam in coelo oportet vt sit, vbi astrorum multitudo debet esse ordinate mota, & in ratione sui ipsius, & in ratione eorum, quae apud nos ex illa consequi debent. Vnde inquit, interrogans propter quid ad haec mouetur coelum, non ad illa, non hoc solum interrogat, sed propter quid mundus est di spositus, vt nunc se habet, non secundum alterum aliquem modum. Et hic licet videre, coelum statui organicum. Nam vbi est ante, & post in constitutione corporis, ibi est esse orga nicum, & esse formaliter animatum; alioquin non bene ex ani malibus ad ipsum ita praecise ratiocinaremur. Nullus autem dubitabit, motum secundum naturam fieri ad anterius, si audiat tantum definitionem ipsius ante, quod scilicet ante est id, ad quod est motus. Motum coeli esse regularem. Caput XVI. N tractatu de figura coeli accepta est regularitas motus coelestis, ideo nunc est demonstran da. Praeterquam quod, vt ait Simplicius, hoc etiam facit ad laudem coelestis corporis; quippe, quod praeseferat etiam diuinitatem quandam, vt sic dicam, in motus regularitate. Quinto autem Physicorum textu 44. regularitas motus dicta est attendi pe nes duo, penes magnitudinem super qua fit motus, & penes modum, qui est positus in velocitate, & tarditate. Quantum ad magnitudinem, spectatur motus regularitas, quia ille motus qui fit super magnitudinem irregularem, non potest dici regularis. Vt fiat motus super linea infracta, quae est linea irregularis, aut super alia qualibet linea ex his, quae anomalae vocantur. Quantum ad modum motus attenditur irregulari tas secundum velox, & tardum, quia ille motus, qui est modo velox, modo tardus, non est regularis. Nunc proponitur Propositum disputationis.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 213","label":"213","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/213","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/213"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 215","label":"215","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/215"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}