{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 216","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 216","ref":"216","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/216","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/216.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":379,"text":"Nunc sat est, pro ratione ostendisse maioris veritatem; si enim vigor fit secundum istos terminos, non erit certe, vbi non adsunt. Quod si non, est vigor, non etiam intensio, aut remissio, quia vigor est vltimum intensionis, & principium remissionis. Minor accipitur vt manifesta, praeser tim ex 8. Physicorum in disputatione de motu circulari. Secunda ratio duo praeaccipit. Primum est. Omne, quod moue tur, ab aliquo moueri. Alterum est, irregularitatem motus fie ri, aut propter mouens, quod sit aliud & aliud; aut idem, sed alia, & alia virtute moueat; aut propter id, quod mouetur aliter & aliter dispositum, ac se habens ad mouentem virtutem; aut propter ambo, quae in suis diuersificentur virtutibus. Demonstratio ex his fit talis. Si motus in coelo fit irregularis, debet fieri irregularis, aut eo quod mouetur, aut mouente, aut ambobus mutatis; in coelo nihil tale est possibile, ergo eius motus non potest esse irregularis. Quod non possit esse in par te mota, ostenditur ex superioribus, quia est simplex corpus ingenerabile, incorruptibile, inalterabile, impassibile omnis mortalis difficultatis. Quod non possit etiam respectu partis mouentis, ostenditur multo magis, quia mouens est incorpo reum. Quod si vtrumque horum intransmutabile, certum etiam est, quod ambo. Partitur postea Philosophus demonstrationem, & alijs vtens assumptionibus ostendit Primo, quod motus coeli non potest habere irregularitatem propter mobile; deinde quod nec etiam propter mouens. Sic autem progreditur. Si motus fit irregularis, aut totus sic fit, ita vt motus totius mobilis varietur; aut fit in partibus, quia fiat va riatio in partibus motus. Totus variabitur, si totus modo fiat velocior, modo tardior; in partibus autem variabitur, si in coe lo vna pars modo tardius, modo velocius moueatur. Dicit autem coeli partes stellas, de quibus nondum ostensum est, quod per se non moueantur. Ostendit igitur Aristoteles, non esse in partibus irregularitatem ex apparentibus. Nam in tot annorum millenarijs, neque simul videtur facta variatio habi tudinis astrorum adinuicem, neque differentia distantiae ipsorum, vt in figurarum descriptionibus, ab omni memoria nunquam variatis, compertum esse potest. Quare nulla est fa cta irregularitas partium motus ad inuicem, semper seruatis in processu distantijs adinuicem, & figuris. Ostendit pariter non posse esse irregularitatem totius. Esset autem irregularitas totius, si omnes partes simul, aliquando tardius, aliquando velocius eadem proportione mouerentur. Tunc enim seruaretur vniformitas apparentiae, nihilominus esset irregularitas. Sed ipse hanc talem irregularitatem non esse coelo possibilem sic demonstrat.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 215","label":"215","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/215"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 217","label":"217","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/217","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/217"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}