{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 22","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 22","ref":"22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/22.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Si consideretur quantum ad totum esse formale, magis contraria est terra igni, quam aqua, quia componendo simul omnia formalia, pluribus distat terra ab igne, quam aqua; aqua quidem frigiditate, & humiditate; terra frigiditate, summa graui tate, summa densitate, extremo loco. Vult igitur admonere Alexander hoc ipsum, quod nos explicauimus, & recte facit. Quocirca habetur talis doctrina. Contrarietas in motibus ar guit contrarietatem in formis, & maxima maximam. Formae autem elementorum duobus modis possunt considerari; aut solum quantum ad primam conditionem essentialem, secundum quam elementa sunt substantiae inuicem actiuae, & passiuae, & sic aqua est magis contraria igni quam terra; aut simpli citer secundum participationem omnium formalium conditionum, & primarum, & consequentium, & sic magis contraria igni est terra, quam aqua. Vnde & Philosophus in 2. de Generatione, terram, & ignem aliquando vocat extrema elementa. Et hoc est, quod voluit Alexander adnotare, & in quaestione de formis elementorum a nobis est accurate dilucidatum. Quod addunt, si contrarij motus dicunt contrarias naturas, futurum, vt vni duo sint contraria, quia ignis, & aer habent motum sursum, qui est contrarius vni motui deorsum, qui est motus terrae; id facile tollitur, quia nihil vetat vni duo esse contraria diuersa ratione, & proportione. Sic motus ignis est proprie contrarius motui terrae; aeris vero contrarius est secundum quid, qui si stet in sua proportione, non erit proprie contrarius motui terrae, qui est deorsum simpliciter; sed motui aquae, qui est & ipse deorsum secundum quid.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 21","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/21"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 23","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/23"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}