{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 221","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 221","ref":"221","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/221","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/221","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/221.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Alij fuerunt, qui causam grauibus velocioris descensus prope finem dicunt esse, quia, quae magis supra sunt ab ampliori aere fulciuntur, quem difficilius diuidunt; prope locum vero proprium habet suppositum pauciorem aerem, quem facilius diuidunt, & ob id velocius feruntur. Dicuntur autem ista grauiora fieri prope finem, quantum scilicet ad actum grauitandi, non quantum ad sub stantiam. Et hoc modo poterunt isti defendere Aristotelem, dicentem in talibus grauitatem fieri maiorem; dicendo scilicet, non fieri maiorem grauitatem, quia fiat aliqua illi appositio substantialis, sed solum quia facta remotione impedimenti intelligitur fieri grauitas maior quantum ad actum grauitandi. Alexander cum Aristotele respondet, quod facta pro pinqua acquirunt perfectiorem speciem, idque ego sic explicandum duco. Quae mouentur natura; vel mouentur a generante, & sic acquirunt perfectiorem speciem, quia simul fit mu tatio substantialis, & motus localis; in principio enim, dum de leuibus in grauia incipiunt transire, seruant aliquam naturam leuis, quae, procedente substantiali transmutatione, paulatim perit, fitque amplior continue grauitas & purior, & perfectior, ac propterea motus velocior, ac prope terminum simul forma perfecta est, & vigor motus cum ea: & ad haec potissimum respexit Aristotelis. Vel, cum essent iam facta, mouentur ab alieno ad proprium locum: & sic setuabitur etiam, quod acquirunt perfectiorem speciem, quantum ad actum grauitandi, qui impetu semper fit validior. Forte tamen Aristoteles primum solum respexit, naturalem scilicet motum, cum mobilia mouentur a generante non impedita. Quae autem mouentur praeter naturam, ait Simplicius, in principio habent vigorem, virtute violentiam inferente tunc collecta simul tota, quae breui incipit deficere. Proiecta putat dici animalia, quae nec sursum mouentur, nec deorsum. Et vocantur proiecta, quia mouentur ad similitudinem eorum, quae proij ciuntur, veluti sagitta, quae & ipsa nec sursum, nec deorsum mouetur. Aut, inquit, vocat Philosophus proiecta corpora animalium, tanquam anima ea mouens ad latera ipsa propel lat instar eorum, quae proijciuntur; haec, ait, habent vigorem in medio, quod inductione addiscitur. Nam volantia, & gradientia in principio indigent exercitio instrumentorum, quo habilitantur ad motum celeriorem, in medio vigent ad motum organa, in fine sunt debilitata, quare in medio habent vigorem. Nos etiam in nostris exercitijs hoc experimur.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 220","label":"220","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/220","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/220"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 222","label":"222","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/222","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/222"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}