{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 230","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 230","ref":"230","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/230","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/230.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Neque obijciat quis; lumen peruenit ad nos, non tamen motus a coelo in aere factus peruenit ad nos. Non enim Philosophus sic vult aliquid dicere de mo do quo lumen peruenit ad nos, aut de illius natura, quia neque ipsum considerat quatenus est lumen. Contra hanc sententiam in 2. de Anima dicit quid sit lumen, & quomodo in perspicuo multiplicetur; nunc illud proponit, supponens lumen esse tertiam speciem ignis, vt illi proposuerunt, & tantum dicit, quantum est satis ad ostendendum imbecillitatem rationis, quae innixa igneis effectibus, asserit astra esse ignea. Id au tem fit demonstrando etiam a non calido posse fieri caliditatem. Recte vero aduertit Alexander, quod aer calefacit sagittam; non sagitta aerem. Non tamen intelligitur primo introducta caliditas in sagitta, per quam postea aer calefiat; sed intelligitur primo introducta caliditas in aere per attritionem a sagittae motu factam, per quam postea fit plumbi liquefactio. Quomodo autem hoc fiat, & quid sit haec attritio, & quomodo a coelo, & orbe solis potissimum non tangente aerem possit in aere fieri, opportune erit dicendum in tractatu de Coeli in hunc mundum sublunarem efficientia. Non est sic digredien dum vltra opportunitatem, quae id solum requirit, vt habeamus motum calefacere, per quod possimus respondere dicen tibus, Astra esse calida, quia calefaciunt. Vtrum modo coeli motus possit aerem terere, & quomodo, & cur Sol praecipue id operetur, & alia huiusmodi inquirere, non est huius negotij; sed cum alibi de coelo agemus ad mundum sublunarem rela 2o dabimus operam omnia ita explicari, ne relinquatur locus dubitationi. Nunc ea tantum sunt dicenda, quae sunt ad rem, quam agimus. Quaerit Alexander, quomodo simplici existen te quinta substantia, tanta sit in ea varietas, quanta aspicitur inter astra & alias partes. Quo enim pacto corpora, differentia secundum rarum & densum, colorata, & alijs talibus qualitatibus affecta, simplicia conuenit appellare?","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 229","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/229"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 231","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/231"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}