{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 233-2","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 233-2","ref":"233-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/233-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/233-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/233-2.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":163,"text":"Caput IIII. VBSTANTIA stellarum explicata, sequitur motus explicandus, ad cuius explicationem talis est Philosophi processus. Accipit ex euiAristot. processus in exdentia, transferri, & astra & totum coelum; plicando stelastra autem dicit omnia siue erratica, siue iner iarum motu. rantia, totumque coelum dicit tranferri, non quia totum mutetur de loco ad locum, sed quia omnes illius partes transferuntur; quippe quae secundum aequinoctialem, Zodiacum, & alios circulos discernuntur orientes, ascendentes, descendentes, occumbentes, & omnino situm mutantes. Euidenti igitur existente amborum motione, procedit Philosophus ex diuisione, hoc pacto. Fit haec translatio, aut ambobus quiescentibus, aut ambobus motis, aut stante coelo motis astris, aut mo Primus moto coelo stantibus astris. Fieri ambobus quiescentibus illi asdus a quibus serunt, qui dicunt terram moueri coelo stante, & putant saluari recipiatur. appaDigitized by Google apparentias terra circumuoluta absque vllo coeli motu. Hoc reprobat Philosophus supponens terram quiescere, tanquam id, quod infra est ostendendum. Quo quidem supposito, compositio de amborum quiete est irrationabilis, immotis enim coelestibus simul cum terra, clare patet non posse saluari, quae apparent.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 233","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/233"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 234","label":"Caput IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/234"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}