{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 24","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 24","ref":"24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/24.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Et propter hoc astra dicenda sunt colorata, vt Mars dicatur rubicundus, Venus ar gentea, ne sint haec potius ad vsum disciplinae excogitata. Vnius & multitudinis; identitatis, & diuersitatis contrarietates, quas adducit Simplicius, redolent Platonicam doctrinam: Essentia enim, eodem & diuerso, motu & statu, Plato omnia componit. Sed hoc non facit corruptionem, quia Platoni hęc principia sunt etiam in incorporeis, & anima mundi ex his est facta, quae est aeterna: aut simpliciter, vt volunt quidam Pla tonici, aut saltem in futuro. Subiungitur istis obiectio talis. Liberat Philosophus in sua demonstratione motum circularem a contrarietate positiua, relinquitur priuatiua, quae sufficit ad corruptionem, ergo non satis firmata est coeli aeternitas. Acchillinus sic considerat hoc argumentum. Ait, quod ex carentia contrarij motus, possumus inferre carentiam con trarij in substantia, si loquamur de contrario positiuo, & hoc fecit Aristoteles; sed ex priuatiua oppositione in motu reperta, non possumus referre in substantia mobilis contrarietatem, siue positiuam, siue priuatiuam: Et reddit rationem talem. Causa, propter quam inferimus a contrarietate priuatiua contrarietatem positiuam, non potest esse alia praeterquam ista, quod priuatio inseparabiliter comitetur formam. Tunc enim, quod est de priuatione rei, oportet esse de forma rei; veluti priuatio caliditatis igneae inseparabiliter comitatur formam aquae, quare licet arguere: ignis habet contrarium priuatiue, ergo habet contrarium positiue. Cum igitur in accidentibus res non ita se habeat, vt scilicet priuatio accidentalis inseparabiliter comitetur aliquam formam positiuam, non potest valere: Hoc accidens huius mobilis habet contrarium priuatiue, ergo substantia huius mobilis habet contrarium, siue priuatiue, siue positiue. Quia igitur motus est accidens, & priuatiuo illius est priuatio accidentalis, ideo a contrarietate priuatiua in motu, non est arguere contrarietatem aut priuatiuam, aut positiuam in substantia. Si enim non positiuam, neque priuatiuam, quia in substantis non est priuatio vnius formae, sine adiunctione formae oppositae.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 23","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/23"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 25","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/25"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}