{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 24-2","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 24-2","ref":"24-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/24-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/24-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/24-2.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Dico ex his, coelum est sensibile, ergo singulare, ergo in eo aliud forma simpliciter, & aliud forma in materia; quod & Auerroes ibi concedit, quamuis potuisset habere fugam, quam noluit habere. Tertio de Anima, textu 9. scribitur, esse idem in nonnullis rem esse, & es se rei, in alijs non idem. Illa, in quibus haec sunt idem, sunt sim plicia, veluti quidditates, & simplices omnes essentiae. Illa, in quibus haec differunt, sunt composita ex materia & forma. Sic itaque arguo. Coelum acceptum, vt ens naturale, est certe ali quid: Vel igitur est ex illis, in quibus haec sunt idem; vel, est ex illis, in quibus haec differunt: Non est ex primis, quia naturae singulari hoc repugnat; in talibus enim aliud est forma per se simpliciter accepta, aliud forma in materia: Praeter quam quod videmus in coelo multam accidentium compositionem, cui hoc repugnat, vt sint idem esse rem, & esse rei. Omnino autem nullus fuit, qui sit ausus dicere, quod sit idem esse coelum, & esse coeli, quare sequitur, quod erit ex illis, in quibus differunt esse rem, & esse rei, omnia talia sunt composita ex materia, & forma, quare coelum erit compositum ex materia, & forma. Alia quaedam propono, & finem facio argumentandi. Vnum horum est, quod nisi coelum, prout est ens naturale, sit compositum ex materia, & forma, non dabitur primum efficiens naturale; oportet autem dari primum efficiens naturale, quare oportet coelum esse compositum ex materia, & forma naturali. Minor est euidens, quia in omni genere est vnum primum, alioquin non erit ordo, qui est propria natura sensibilium, ex 3. de Coelo, & est bonum vniuersi ex 12. Metaphysicorum. Cum itaque oporteat in genere efficientium naturalium esse vnum primum, quod hoc debeat esse coelum, patet ex Aristotele, qui semper reducit primam effectionem ad coe lum. In secundo quidem de Generatione, agnoscit coelum tamquam primam causam effectiuam vniuersalem omnis mutationis. Duodecimo Metaphysicorum textu 26. ponit solem, & obliquum circulum tamquam primum efficiens respondens materiae primae.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 23-2","label":"Caput IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/23-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/23-2"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 25-2","label":"Caput IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/25-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/25-2"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}