{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 24-3","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 24-3","ref":"24-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/24-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/24-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/24-3.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Hoc itaque dictum nos destruimus ponentes duas materias essentia distinctas: iam enim in fundamento naturae erit distinctio. Dicunt, illa materia, quantumcumque diuersa, est tamen materia. Haec definitur communi definitione, quod est causa propter quam res potest esse, & non esse, ergo poterit coelum sic compositum esse, & non esse. Similiter illa materia, qualiscumque sit, est tamen essentialiter potentia; omnis potentia est contradictionis, ex 9. Metaphysicorum textu 17. quare erit coelum in potentia contradictionis, & sic corruptibile. Insuper Philosophus 12. Metaphysicorum textu 30. ostendit, intelligentias esse aeternas, quia non habent materiam. Si est hoc genus materiae, quod hic ponimus, probabitur ex illa demonstratione, eas non habere materiam sublunarem, non simpliciter, non habere materiam. Aiunt tandem, si distingui tur materia coeli a materia sublunarium, oportet etiam distin gui materias illas inter se, ne materia vnius orbis perpetuo sit potentia ad formam, alterius orbis inaniter. Talibus proposita sententia impugnatur, quibus paranda responsio. Respondetur obiectionibus. Caput V. VANTVM attinet ad primam obiectionem, quae fuit antiqua consideratio priorum interpretum Qnunc est instantia loannis Grammatici, ea facile re soluitur communi dicto: simplicia distingui se ipsis. Declaratio dicti est difficilior. Achillinus totam quaestionem prolixe considerat. Ait contra D. Thomam. Habitudo ad formas diuersas non potest distinguere materias, quia cum non det esse illis, neque etiam potest dare distinctionem, & cum sit posterior substantia materiae, non potest esse ratio illius distinguendae. Ait, rationem distinguendi non posse esse a natura materiae, quia actus est, qui distinguit 7.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 74","label":"Cap. IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/74"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 25-3","label":"Cap. IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/25-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/25-3"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}