{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 249","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 249","ref":"249","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/249","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/249.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":425,"text":"Quod etiam dicit Aristoteles sonum laedere etiam inanimata Pythagoricis glossis prosequitur, Diuinorum quippe corporum sonum non esse perimentem, vt est sonus terrenorum, qui fit cum motione corporea vehementi; rectius tandem omnia ad symbola conuertit; dici Pythagoram audiuisse harmoniam eo quod motuum nouerit proportiones, quas a Pythagoricis vocari harmonias pręfumit. Dubitat idem Simplicius contra Pythagoreos. Videmus inquit astra nihiloninus illis connata, cur non etiam au dimus astrorum sonum? Duo ad hoc dicit pro illis. Primum, quod neque astra videmus, quia non videmus eorum figuram, magnitudinem, neque excellentes illorum pulchritudines, ne que motum, per quem fit sonus, illustrationes solum quasdam cernimus ab ipsis prouenientes. Deinde subiungit, non esse parem rationem de visu, & auditu, quia visus est immaterialior auditu. Vnde nihil mirum, eum aliquas habere pręrogati uas, quas non habet auditus. Sed haec curiosa. Magis serium est quaerere, quo tonitrua sono dicuntur scindere arbores, & saxa, si sonus multiplicatur, vt species spiritalis. Ratio autem certa haec est, quod simul cum talibus tonitruis erumpit vehemens spiritus, è nubibus, qui est ille, qui impetu obsisten tia quaelibet scindit. Puto autem Aristotelem qui videtur hic causam totam in solum sonum referre, sequutum fuisse Pytha goreos, qui dicunt tonitrum esse extinctionem ignis in nube. Quare nihil aliud eum ponunt quam sonum, vt velit arguere ad hominem. Si tonitrus, qui est exiguus sonus, vt vos dicitis disperdit durissima, quid non faciet vehementissimus coe lorum sonus? Quod autem tonitrus durissima disperdat, accipit ex euidentia. De figura stellarum. Caput VI. ACTENVS de substantia, & de motu astrorum; nunc de figura est dicendum, eam esse sphaericam, supposuit habita disputatio; adhibita est etiam confirmatio ex coeli substantia, cui figura sphaerica est essentialis, vnde tanto magis, quandocumque talis substantia sit per se terminum habitura debet in globum formari, quam elementa, quibus eadem figura est accidentalis, quamuis naturaliter illam habeant ea ratione qua per motum in vniuerso debent collocari; sic videmus aquam in guttas rotundas redigi cum abest a sua vniuersitate; verumtamen nunc vult Philosophus adiungere rationem, quam duplicem addit, prima est; ex demonstra tionibus, quod astra sunt immobilia, quia seorsum ab orbibus non mouentur proprio motu transitiuo de loco ad locum, quod non est natum moueri per seipsum motu transitiuo, debet habere eam figuram quę minime est motiua, sed astra non sunt nata moueri per se motu transitiuo; ergo debent habere eam figuram quae minime est motiua; figura quae minime est motiua est sphaerica, quia nullas habet prominentias, quas opor tet habere quod transitu seipsum mouet, in hoc enim est orga ni ratio, ergo astra habent figuram sphaericam; maior primi syllogismi est clara, quia natura nihil facit frustra & irrationa biliter.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 246","label":"Caput IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/246","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/246"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 248","label":"Caput IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/248"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}