{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 250","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 250","ref":"250","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/250","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/250.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Dichotoma autem, aut intelligitur secundum dimidiam illuminationem in ea parte, qua ad nos est conuersa, tuncque illud semel est accipiendum, quasi significet tempus minimum, ad differentiam aliarum duarum figurationum in quibus diutius detinetur; vel dicitur luna dichotoma in plenilunio existens, tanquam mensem in duo diuidens. Omnino autem, quomodocunque accipiatur esse dichotomum, tales illuminationes non possunt contingere, non existente sphęrico corpore, quod ijs afficitur. Aristoteles quidem accipit hic infra, dichotomum in luna, primo modo, dum ait se vidisse, Luna existente dicho toma, Martem ab illa occultatum, qui occultatus secundum nigrum illius exiuit secundum lucidum. Dubitationes duae circa coelorum motus, & numerum stellarum. Caput VII. ON solum Philosophis, sed omnibus hominibus addiscere est iucundissimum. Ita scribitur, & sapienter scribitur, in libro de Poetica. Tan to vero hoc inest magis, quanto praeclariora sunt ingenia; & tanto iucundius discere contin git, quanto sunt pretiosiora ea, quae addiscuntur. Nihil igitur, vt addiscat, praeclaro intellectui arduum est, & quocumque per sensum, quouis modo, vel etiam modice, & vix, valent peruenire ingenia perspicacia, eo alacriter sese promouent, similitudines accipiunt ad philosophandum. Et quamuis, vt hic Auerroes dicit, propositiones dicantur in similibus fere aequiuoce, nihilominus contendunt, & sua praestantia aequiuocationem declinando, proportione animaduersa, non infeliciter philosophantur. Vt fecit Aristoteles hoc loco, qui duas circa astra egregias proponit dubitationes, de quibus merito ait quaestionem fieri. Sunt autem hae. Vna attinens ad astrorum motum, prout in coelo sunt ordinata. Altera ad eorum numerum, prout similiter in orbibus sunt disposita.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 249-3","label":"249","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/249-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/249-3"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 251","label":"251","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/251","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/251"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}