{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 251","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 251","ref":"251","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/251","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/251","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/251.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":210,"text":"Proponit igitur Philosophus has esse inuestigandas; antea vero ne haec petulantia existimetur, & inuerecundia, dumque tenuiter dicatur, irrisio comparetur, facit excusationem, quod propter Philosophiam audendum est, & magis in magis arduis, vt enim est in veteri prouerbio; pręclara difficilia; virtusque in difficili est posita. Sicut enim melius est nescire vilia, ita de praeclaris, vel modicum intelligere est preciosum. Non igitur audacia, aut inuerecundia est censenda, tales difficilis adeo resolutionis dubitationes excitasse, neque si tenuiter di catur, irrisio debetur dicenti; oportet enim, vt dicebat Plato loquuturus de mundi genitura, meminisse nos, qui dicimus esse homines, & propter Philosophiae sitim paruas etiam ama re sufficientias in illis, de quibus maximas habemus dubitationes. Sunt igitur dubitationes istae. Prima quidem, quare aliquae stellarum pluribus, alię paucioribus moueantur moti bus, non seruata ad sphaeram stellarum proportione. Altera vero, cur in prima sphaera tanta sit stellarum multitudo, in alijs singulum astrum pro singula. In his autem dubitationibus multa adhuc est controuersia propter Astrologos veteres, & recentiores, non enim similiter existimant hi, & illi. Nos tam longe digredi non intendimus, dicemus tamen aliqua, quae videbuntur opportuna. Expositores etiam hic multi pliciter se conuertunt, nos etiam in his dicemus, quantum ad explicationem faceg. 2 ciat, & quanto plenius nostrae intentioni congrua breuitas permittat. Dubitatio circa motum ob non seruatam in coelo proportionem. Caput VIII.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 250","label":"250","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/250"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 252","label":"252","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/252","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/252"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}