{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 258","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 258","ref":"258","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/258","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/258.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"Quantum ad motum dominantur motibus Solis & Lunę, quandoquidem hi, per eorum motus, a prima reguntur; & in his est completus gradus primae perfectionis, vt in his, qui, aut vno, aut pluribus medijs eandem sanitatem consequuntur. Ratio vero, cur in his adimpleatur est ista, quia quae sequuntur non dominantur motibus coelestibus, at solum sublunaribus. Vnde superiora dominium habent simpliciter, quamuis alia vno alia pluribus motibus. Sol autem & Luna, quae non debent consequi dominium, vt superiora, sed solum sunt habitura dominium respectu sublunarium, istud facile acquirunt. Pau cos itaque habent motus, & iam sunt infra gradum primae perfectionis, proque suo bono habendo, acquirere solum debent aliquid illius primi boni, quae est inferioris gradus perfe ctio. Bonum igitur primae mensurae in coelesti mundo sic se habet. Quaedam illud per se habent, vt abstracta; quaedam non ista per se, sed acquisitum per pauca facile, vt prima sphę ra; quaedam alia idem assequuntur, sed non facile, at per plura, vt sphaerae mediae. Aliqua solum fiunt proxima, vt Sol & Luna, & sic redditur ratio dubitationis, in qua si quis est, qui dicat coelos non supponi formaliter animatos, poterit idem dicere pro libitu quaecumque alia. Considerationes super praedictis. Cap. XI. VAERITVR primo quid est illud, quod dicitur participare simpliciter toto fine, & participare fine partialiter. Quaeritur etiam, quae sit in his mentio de facilitate, & difficultate, si in coelo non habent locum, cum ibi non sit vllus labor.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 257","label":"Caput X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/257"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 259","label":"Caput X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/259","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/259"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}