{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 26-2","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 26-2","ref":"26-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/26-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/26-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/26-2.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"Haec enim est di spositio materiae, non denudari scilicet a potentia; sed prohibet, vt sit forma. Quae authoritas nullo modo consentit accipi materiam pro quantitate. Si etiam in Aristotele seriem considerationum ad hanc rem pertinentium aduertamus, irritum nihil minus conspiciemus huiuscemodi commentum. Primo Physicorum textu vltimo, scriptum est, dicendum esse de physicis, & corruptibilibus formis. In secundo de forma communiter, sub nomine naturae, & sub nominae causae est dictum. Textu quidem 12. quod non est separabilis nisi secundum rationem. Textu 26. quod est ad aliquid cum materia. Textu 28. quod est quod quid erat esse. Capite vltimo, quod materia est propter illam. Haec omnia satis indicant Philosophum non agnoscere formam naturalem, quae non sit in materia. Si igitur coelum est forma, vt isti dicunt, est certe forma naturalis, talis forma ex locis adductis, est semper cum materia, & cum materia, quae sit natura, non cum materia, quae sit quantitas; ergo vanum est inducere nouam formam naturalem, per se stantem sine materia subiecta. Nec sane Aristoteles diuidens contemplationes scientiarum speculatiuarum, 6. Metaphysicorum, textu 2. aliud genus formarum cognouit, praeter quam immerDic De Natura Coeli, Sectio III. immersum materiae, & abstractum a materia nomine materiae significans materiam, quae sit natura, non materiam, quae sit quantitas. Quod si ex eo loco paululum speculemur, erit valde operosum ostendere, ad quam ex scientijs speculatiuis ibi propositis, attineat contemplatio talis formae, qualem hi volunt coelum esse. Neque enim erit materiae immersa, vt sit naturalis: neque abstracta, siquidem abstracta sunt immobilia, hęc est mobilis, vt sit metaphysice, neque erit mathematice se habens, vt sit mathematicae perscrutationis.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 25-2","label":"Caput IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/25-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/25-2"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 27-2","label":"Caput IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/27-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/27-2"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}