{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 261","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 261","ref":"261","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/261","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/261","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/261.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"Quando ventum est ad Lunam, iam maior adhuc consideratio fuit necessaria, quae neque ob materiae impuritatem lucem faciat, nisi quodam modo, at faciat solum corpus luminis exacte receptiuum, ita etiam vt alicubi vmbras habeat, vbi tanta non potuit esse condensatio, quę ad radium absorbendum, & restituendum sit accommodata. Hinc dicit Auerroes 1. de Coelo commento 10. 16. & 2. de Coelo commento 22. ex Aristotele naturam Lunae esse de na tura terrae. Sic igitur in prima sphaera eminentia, & excessus vitae, & principij ad alias, ob quae habet multitudinem astrorum, videtur posse explicari. Altera ratio deducitur ab adaequatione proportionis, quae rationabiliter videtur requiri in mundo coelesti, & deducitur hoc pacto. Prima sphaera vna exi stens multa mouet coelestia corpora. Sic appellat Philosophus astra; quae sunt illae coeli partes, per quas magis in hunc mundum bonum dispensatur. Maxime enim secundum illas agit coelum in haec sublunaria. Aliae sphaerae multae existentes nam multis reuoluentibus sunt constitutę, vnicum ferunt coeleste corpus. Quare, sic facit Natura ordinem & adaequationem: vni lationi non erraticae multa corpora assignans, non errantium stellarum, & vni erratico astro multas reuoluentium lationes. Ita igitur est adaequatio proportionis. Vt enim vnus motus non erraticae se habet ad multa astra, quae cum ipso feruntur, ita vnum astrum erraticum se habet ad multos motus eius motum perficientes. Ex qua proportione requisita propter ordinem vniuersi satis liquet non posse esse plura astra Argumenti viin erraticis, quam singulum pro singula sphaera. Videbitur te gor. nue argumentum, sed non est adeo tenue ex rerum ordine deductum. Decet enim omnia rite esse disposita. Videatur potius sapere Pythagorica & Platonica, qualem doctrinam etiam praeseferunt illa dicta. Sed nos de corporibus coelestibus loquimur, vt de vnitatibus ordinem habentibus. Id enim in hos, & praecipue in Platonem referebatur. Probat vero hoc etiam Aristoteles, sed addit, vitam, quod & faciebat Plato, non tamen ex illa vita reddebat rationem motuum vt patet in Timaeo, vbi, cum disponit sphęras, nihil aliud ponit quam quod ita sunt ordinatae. Aristoteles ex vita illis assignata reddidit rationem, quam supra vidimus. Tertio Philosophus sic demonstrat. Sphaerae erraticae multis constant reuoluentibus, quibus omnibus est proprius secundum naturam motus. Octa ua sphaera debet mouere, & reuoluentes, & illam, quae habet astrum.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 260","label":"Caput X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/260","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/260"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 262","label":"Caput X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/262","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/262"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}