{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 264","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 264","ref":"264","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/264","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/264","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/264.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":378,"text":"rum redundare in motum aliquem astrorum, quae in alijs coe lis existant, ad motum enim decimi orbis mouentur omnia astra ab ortu in occasum, & ad motum noni circumducuntur ab occasu in ortum, dicuntque Aristotelem loquutum fuisse de motibus prout tunc erant cogniti, & quia videbantur om nes ordinati ad motum astri, ideo illud pronunciauit. Nos hic Aristotelem imitabimur, dicemus quae videantur naturalis contemplationis, suam Astrologis indaginem relinquentes. Primo quidem videtur inconueniens coelos Planetarum non habere proprium motum, cum sint aeque simplicia corpora, vt superiora. Non enim epicyclorum sunt motus in par tibus sphaerarum. Praeterquam quod existimantur irrationabiles. Deinde non videtur rationabile, primum mobile esse sine vlla densitate, & rapere octauam sphaeram densissimam stellarum multitudine ab ortu in occasum. Hoc enim est contra regulam naturae, quia densum semper habet plus de forma, prout in materia multiplicatur, & consequenter est validius in actione, & fortius in resistentia. Sic experimur apud nos, ignem in ferro validius vrere, quam in palea, adeo vt bene factum sit octauam sphaeram esse tam densam stellarum multiplicatione, vt possit alijs dominari praedita propter hoc existens virtute omnibus alijs etiam simul acceptis fortiori; quocirca vt coelum nihil densum, & consequenter debilis vir tutis, naturali enim virtute mouetur, alios regat; hoc quippe nouum in natura. Obseruo insuper improportionatam quan dam proportionem in his motibus. Octaua quippe sphaera complet suum motum ab occasu in ortum annis 36000. Saturnus annis 30. ita vt inter sphaeras contiguas nulla videatur esse motus proportio. Praeterquam quod motus isti in corpo ribus contiguis non poterunt esse proportionati magnitudinibus, in quibus sunt, quod est maxime in naturae regulis, & ordinibus. Neque enim est octaua sphaera tanto maioris magnitudinis sphaera Saturni, vt a 30. ad 36000. debeat esse excessus. Quod, si tarditas nascitur ob raptum in contrarium a primo mobili, quasi inferatur quaedam violentia, cum istae sphaerę sint contiguę, etiam sic nimius certe est excessus. Inter alios sane coelos non habemus talem proportionis excessum. Nam Saturnus mouetur 30. annis, Iupiter 12. Mars duobus, Sol, Venus, Mercurius vno, Luna mense. Et profecto etiam hic aliqua varietas, ceterum sine vlla comparatione ad tantum excessum, quantus est inter octauam sphęram, & SaTempus proturnum. Superest postea ab illis, qui ponunt decimum coelum prij motus in assignari tempus, quo nonus orbis reuoluatur ab occasu in nono coelo. ortum; & si debebimus proportionabiliter loqui, vereor, ne in prorsus incredibile incidamus.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 263","label":"Caput X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/263","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/263"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 265","label":"Caput X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/265"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}