{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 274","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 274","ref":"274","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/274","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/274.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"habet rationem, quod hi orbes sint possibiles, quam putat esse demonstratiuam. Aiunt Auerrois rationes contra illos esse nullas, & illis respon dent. Aiunt, sicut elementa, quia sunt diuersa, diuersis collocantur locis, ita nihil esse inconueniens diuersos coelorum or bes super centuis diuersis reuolui. Confirmant rem sic statuendam, vt ipsi volunt cum istis orbibus ex communi illo prin cipio, frustra fit per plura quod potest fieri per pauciora. Positis enim istis pauciores & orbes, & motus multiplicantur, quam oporteat eos multiplicari secundum Eudoxum, & Ca lippum. Aiunt his positis, his nihil est in coelo, de quo non respondeatur, ergo sunt bene positi, & alia huiusmodi, quę non est necessarium sigillatim recensere. Ratio quidem landuni est talis. Illud est possibile in corporibus coelestibus ex cuius suppositione accidentia realiter & veraciter illis inexistunt; sed ex suppositione orbium eccentricorum, & epicyclorum in corporibus coelestibus inexistunt eis accidentia realiter & veraciter, ergo eccentrici & epicycli sunt possibiles in corporibus coelestibus. Maiorem probat, quia nullum accidens rea liter quo ad existentiam rei, veraciter, quo ad nostram comprehensionem, & intelligentiam inexistit rei ex suppositione alicuius formae impossibilis. Vt risibile non potest realiter, & veraciter inexistere homini supposita forma saxi hominem formante. Minor patet ex obseruationibus. Quare ratio indubitata. Res autem circa istos orbes eo est redacta, vt viri Peripa tetici, alioquin graues, dicant Peripateticos maluisse nugari, quam illis consentire, cum clamet etiam Aristoteles praesertim in hac de coelo contemplatione audiendos Astronomos, & meliora inuenientibus subscribendum. Ego tamen nihil vereor ad ista respondere, quod nec puto nugationi fore adscribendum. Nihil sane facit motuum multiplicitas, & vario in coelo, ratione aut polorum aut modorum, quibus fiant, mo do fiant secundum idem centrum, nec ibi est contrarietas vlla, quia nulla in motu circulari est contrarietas, quae inducat naturae contrarietatem, vnde aeternitas remoueatur, maxime positis omnibus motibus circa idem centrum. Neque motus totius vnius compositi ex vna & eadem natura constantis, quantumuis variae compositionis existat, est perter naturam partium, quomodocumque in toto sese mouentium.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 273","label":"Caput XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/273","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/273"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 275","label":"Caput XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/275","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/275"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}