{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 277","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 277","ref":"277","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/277","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/277","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/277.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":176,"text":"Sic quoque Aristoteles non solum probabat mundum esse vnum de facto, sed etiam de possibili, quia non sit possibile esse plures; alioquin tamen Auerrois ratio non fuit bene accepta. Magnificant id, quod Aristot. dicit Astronomis subscribendum, & dicunt eum, si fuisset tempore Pto lomęi, fuisse sequuturum illius sententiam. Sed iam dictum est hanc sententiam fuisse inchoatam, & Philosopho non placuis se; & ipsum proponere assentiendum Astronomis, modo non dicant contra leges naturae. Nec sane post Ptolomęum, Proclo placuerunt eius inuenta, & puto ego tanto minus Philosopho fuisse placitura. Ceterum iam satis in re, quam accepimus considerandam non vt contenderemus contra Astrono mos; sed quia nostra tractatio requirebat eam non relinqui intactam. Ngaσλκδκσκκυν ρκκορηκο, Terra sita in medio. Caput Primum. ONSIDERATIO de terra aduocatur in Tra ctatum de Coelo, quia centrum est pars circuli, quamuis sit pars separata secundum magnitudinis distantiam; & quia, si mouetur ali quid, oportet aliud manere, super quo moueatur. Aristoteles itaque de terra loquitur in fine libri. Quaerit aut de illius situ, immobilitate, & figura, quae omnia superiores disputationes praesupponebant. Acceptum enim est esse in medio immobilem, & circulo figuratam.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 276","label":"Caput XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/276","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/276"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 278","label":"Caput XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/278"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}