{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 28","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 28","ref":"28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/28.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Tepore Aristotelis non erat notum dari substantiam sensibilem aeternam. Consideratur aliud argum. Io. deductum a finita virtute. gumentum dicitur, quod substantia habet motus contrarios passiuos, quatenus per alterationem patiendo susceptiua est contrariorum. Et cum dicitur, ergo sibi substantialiter contraria, non valet consequentia; quia a talibus passiuis motibus ad substantiam non valet ratio; valet autem de motibus localibus simplicium corporum, quia sunt motus actiui, & substantialiter ad vnum determinati. Et cum arguitur, ipsam contrariorum susceptiuam debere ex vi rationis Aristotelicę sibi ipsi esse contrariam, aduertendum est, quod nihil prohibet vnum esse sibi contrarium, quatenus successiue ab extrinseco contrariorum est susceptiuum. Sic in capite de differentia, dicitur quod Socrates sedens a se non sedente differt, & sibi ipsi est contrarius. Aduertendum insuper, praedicamenta amplecti substantias solum compositas generabiles, & corru ptibiles, quare illam proprietatem, quae dicit substantiam secundum sui mutationem esse contrariorum susceptiuam, non esse de coelo verificandam, quod laboriose aliqui contendunt. In Praedicamentis enim accipiuntur res ex communi existimatione, neque haec opinio, aliquam substantiam sensibilem esse intransmutabilem, est opinio secundum communem existimationem; immo oppositum passim sustinebatur. Aristoteles primus post Architam inuenit quintam substantiam, & non debuit talia ibi velle discernere, vbi ad logicam introducit. Quare cum dicitur, coelum est substantia, ergo est contrariorum susceptiuum, negatur consequentia: Neque enim sub tali ratione distincta in Praedicamentis comprehenditur coelum. Audiant, qui de Deo, & de abstractis disputant, sintne, an non sint in Prędicamento. Quod subiungitur, carere contrario non sufficere ad remouendam corruptionem, quia substantia composita careat contrario, & corrumpatur, ideo resoluitur, quia ad hoc sufficiunt differentiae substantiales, quibus elementa formantur, vt disputauimus late in disputatione de formis elementorum. Sic autem remotis horum primorum inuolutionibus, iam ad duo postrema est deueniendum. Quantum igitur ad primam harum obiectionum,","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 27","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/27"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 28-2","label":"28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/28-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/28-2"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}