{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 28-4","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 28-4","ref":"28-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/28-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/28-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/28-4.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Vt igitur fiat tepor, & calor, sufficiens est efficere etiam Solis latio tantum, velocem enim oportet, & non longe eße. Quae igitur astrorum, velox quidem, longe autem. Quae autem Lunae, deorsum quidem, tarda autem. Quae autem Solis, ambo haec habet sufficienter. Vbi aperte negatur, astrorum lationem hoc posse facere. Sed primo aduertendum, quod haec non dicimus, circulum illum facere exhalationem, verum dicimus, quod eam factam, & ab ipso in aere supero repertam, sub se congregat. Deinde obseruandum est id, quod dicit Philosophus: Sufficiens est efficere etiam Solis latis tantum. Qui modus dicendi satis ostendit, hoc non esse solius Solis, sed esse totius coeli, maxime secundum illam partem, in qua coniunguntur duae conditiones: prope esse, & velocem esse, quibus accedit & soliditas, cuius praecipue est disgregare. Quaeritur secundo, quomodo stellae tam distantes possint facere illam congregationem, & segregationem halitus ibi re perti. Dixit Plato, coelum essę vbique, quia vbique agat; nec sit possibile alia agere, nisi agat coelum, quod est primum agens. Quod autem coelum stellarum agat in eum aerem, clare patet, quia illum in gyrum rapit: vt etiam rapit omnes sphaeras infe riores. Quare, si aliter faceret congregationem, & sub se attra ctionem, quam mouendo, aliquid ab istis quaeretur; sed quia agit haec omnia solo motu, quid mirum? quid nouum? Agit quidem mediantibus alijs sphaeris; actio tamen ipsius est, quia aliae sphaerae infra ipsum agunt ad hunc motum, quantum im petus ab eo recipitur: & quia magis recipiunt prout subijciuntur illi parti magis solidę, ideo dicitur, illud secundum eam partem magis agere. Quod autem sit a primo coelo actio vsque ad nos, & per totum, vt dicebat Plato. Praeter rationem est auctoritas Aristotelis, qui 2. de Ortu, & interitu, textu 56. dicebat, vicissitudinem generationis, & corruptionis fieri ob Solem reuolutum in circulo obliquo.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 27-4","label":"Caput VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/27-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/27-4"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 29-2","label":"Caput VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/29-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/29-2"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}