{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 280","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 280","ref":"280","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/280","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/280","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/280.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"In animalibus non est idem vtrumque. Medium enim magnitu dinis est illud, a quo vndique est distantiae aequalitas, vt forte in homine, vmbilicus; medium autem rei illud est, quod secundum esse est principium, vt cor in homine. Si ergo centrum est medium magnitudinis in mundo, oportet aliunde quaerere principium virtutis, quod medium rei constituatur in mundo. Hoc autem non est centrum, sed magis sphaera inerrans, quae est tanquam principium totius esse in mundo, simul alias circumducens, & continens totam corporalem naturam. Quare ibi, non in medio magnitudinis honoratissimum est statuendum. Neque par est ignem Iouis custodiam dicere, tanquam Iupiter custodia indigeat. Ex quo accipit Simplicius, quod, quando Philosophus dixit, maxime conuenire seruari principalissimum vniuersi, seruari dixit medium, seruare autem ignem; locum autem medium magis decere dici ex virtu te, quam ex mensura in mundo. Siquidem in sphaericis figuris extremum secundum magnitudinem continet & terminat, quod est formae, & perfectionis; medium vero terminatur, & continetur, quod se habet ad materiae proportionem. Imitatus autem videtur Plato Pythagoreos de anima mundi, cum ait, eam a centro per omnia sese porrexisse vsque ad extimum coelum, & inde motum incessabilem incepisse. Ceterum potius respexerit Plato ad eam sententiam, quod omne quod mouetur super aliquo quiescente mouetur. Et sic dixerit ani mam se in quieta parte mundi constituisse, vnde ad perennem motum faciendum sese proferret. Terra immobilis.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 279","label":"Caput XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/279","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/279"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 280-2","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/280-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/280-2"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}