{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 283","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 283","ref":"283","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/283","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/283","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/283.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"Vocat autem angulos similes, angulos ęquales, & ostendit quod ferantur ad similes angulos, quia non ali ter stat columna aut paries, si non facit angulum rectum ad planum. Quod vero, quae ad rectos angulos deorsum feruntur, ad centrum concurrant, est apud Euclidem 3. Elementorum Theorema. 19. Subdit Aristoteles rationem ex euidenQuarta ratio. tia talem. Si grauia vi sursum proiecta in eundem locum cadentia feruntur; oportet terram non moueri. Nam si mouere tur iam anteuertisset, & in alium locum esset descensus; sed vi demus, quod est in eundem, ergo terra manet. Addit vero & Quinta ratio. rationem qua ostendatur, non posse aliter se habere. Natura enim sic illi est comparatum. Quod ita ostendit: Si vndique natura feruntur partes eius ad medium, ergo non potest terra non manere in medio; sed vndique feruntur terrae partes ad medium, ergo non potest terra non manere in medio. Si autem Circulo monecesse est eam manere, non circulo mouebitur, quia hoc non tum non pror est prorsus manere. Vis itaque rationis est posita in necessitasus manet. te mansionis. Si enim necesse est eam manere, non potest dari virtus mouens, quae sit potentior necessitate faciente quietem. Sicut contingit in igne, qui natura subiectus coelo imme diate, virtute coeli, cui subiacet, potentiori existente, in girum fertur. Et sic, quod de igne dicitur, non erit errore positum, vt putat Auerroes. Ratio fiat talis. Si terra natura manet in Ratio colligi tur. centro, & non est potentior virtus, quae eam circulo moueat, oportet terram manere, & non moueri circulo; sed manet, & non adest potentior vis, quae eam a mansione possit exolueSexta ratio. re, ergo terra debet manere, & non circulo moueri. Affert tandem testimonium, ex hoc, quod Astronomi seruant appa rentia, tanquam terra in medio quiescente. Si enim terra non esset media, aut inclinaret ad ortum, aut ad occasum, aut ad meridiem, aut ad mediam noctem. Tunc autem magnitudines astrorum non semper aequales apparerent. Quanto enim Simplicius. propinquior esset terra, tanto maiores viderentur. Addit Simplicius Lunae eclypses non habituras talem figurationum ordinem, vt semper fierent secundum diametralem ipsius ad Solem stationem, sed etiam futurum, vt contingerent in minoribus semicirculo distantijs, quod similiter eueniret, si terra transitiuum faceret motum.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 282","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/282","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/282"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 264-2","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/264-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/264-2"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}