{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 293","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 293","ref":"293","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/293","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/293","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/293.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Naturalis non habet quid est; sed hoc habet Metaphysicus, ergo si haec consideratio con fert, oportet, vt conferat, quia tradat an est. Et quidditas abstractorum, quae in intellectione potissimum est posita, aliunde habetur, quam ex motu, vt infra erit manifestum. Quaeritur nunc, quomodo fiat ex motu demonstratio ad hoc concludendum, esse scilicet quaedam entia immobilia penitus, & separata a magnitudine. Vt breuiter agam, id ita concluditur. Si est motus infinitus, oportet esse mouens separatum a magnitudine; sed est motus suapte natura infinitus, qui est circu laris, ergo oportet esse mouens separatum a magnitudine. Con sequentia probatur, quia nisi hoc sit, dabitur effectus sine cau sa; infinitas enim illa non erit ab vllo principio adęquate com prehensa. Causa enim materiae coniuncta id non potest, quia causa talis est virtutis finitae, & se habet ad effectum infinitum solum per renouationem actuum, quorum singulus est finitus. Quocirca per nullum illorum continet infinitatem, & neque per omnes simul, quia qui praeterierunt, & qui futuri sunt, non existunt. Vt id possit facere opus est alia virtute, quae eadem manens sine vlla actuum renouatione totum effectum infinitum simul comprehendat, quae est solius virtutis immaterialis prerogatiua. Quaelibet enim virtus in magnitudine habet extensam actionem; quod autem debet continere totum fimul effectum extensum in infinitum, non debet habere exten sam actionem, sed esse semper idem in illa causalitate. Minor syllogismi de motus infinitate, supponitur clara ex octaui Physicorum accurata disputatione, quare remanet ratio indubitata. Obijcitur determinatis. Caput III. ON caret demonstratio posita ambiguitatibus. Primo quidem sic licet argumentari. Esse abstractorum est vnum, quod debet certissime es se scitum; siquidem ipsi innititur ea scientia speculatiua, quae nomen Sapientiae sibi vindicauit; at demonstratio ex motu habita non est apta ad generandam talem certitudinem, quia non est necessaria, ergo demonstratio ex motu non est accommodata tali ostensioni. Demonstrationem ex motu non esse necessariam ita confirmatur.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 292","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/292","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/292"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 294","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/294","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/294"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}