{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 298","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 298","ref":"298","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/298","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/298","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/298.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Ex quo magis confirmatur, vnicam viam huius inuestigationis esse ex motu, quia aliae nunquam erunt ita notae. Quod autem hoc sit, ostenditur ex 12. Metaphysices, vbi repetit demonstrationes ex motu, & ex texu 3. libri 8. vbi dicit conferre ad cognitionem de primo principio disputationem de aeternitate motus. Confert enim non alia ratione, nisi hac, quod confirmat illud existere. Non esse autem hoc munus Metaphysici, vt pu to, satis ostenditur ab Auerroe. Nec obstant quae de illa ratione circumferuntur. Aiunt minorem esse falsam, quae dicit, ens abstractum esse subiectum Metaphysices. Quod est falsum, quia saepe Aristoteles dicit Metaphysicam versari circa ens, qua ens. Si ergo debet verificari propositio, non potest verificari, nisi prout ens abstractum sit pars talis subiecti. Et tunc maior est falsa, quia falsum est, scientiam non probare partem sui subiecti, ex dicto eiusdem Auerrois 4. de Coelo, vbi Ariostteles probat ignem esse, cum tamen ignis sit pars subiecti illius operis. Hae quidem oppositiones nihil faciunt. Primo quia considerare ens, prout a Metaphysico considera tur, nihil aliud est, quam considerare ens abstractum, siue per essentiam, siue per indifferentiam: Quia ens qua ens, prout a Metaphysico consideratur, nihil aliud comprehendit, quam ista duo: Haec vero sic se habent ad inuicem, vt si tollas abstra ctum per essentiam, pereat abstractum per indifferentiam. Qui igitur artifex probat dari abstractum per essentiam, probat consequenter dari abstractum per indifferentiam, atque ideo totum subiectum. Atque ita, si Metaphysicus probaret dari abstractum per essentiam, probaret esse sui subiecti. Deinde, si etiam concedamus, esse partem solum subiecti Metaphysici ens abstractum per essentiam, non tamen illud esse poterit probari a Metaphysico; est enim ratio diuersa de igne 4. de Coelo, & de abstractis in Metaphysica. Et diuersitas in hoc est posita. Partium subiecti aliquae sunt, in quibus est posita ratio formalis ipsius subiecti, aut penitus, aut praecipue, nonnullae sunt, in quibus talis ratio formalis non est posita, de istis nihil vetat probari an est; de illis vero nullo modo potest fieri.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 297","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/297","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/297"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 299","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/299","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/299"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}