{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 299","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 299","ref":"299","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/299","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/299","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/299.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"In ente abstracto posita est ratio formalis subiecti Metaphysici, & ideo Philosophus distinguit hanc ab alijs per ens abstractum in 6. Metaphysicorum textu 2. quare probando ens abstractum esse, Metaphysicus probaret esse rationem formalem sui subiecti. Non sic de igne in 4. de Coelo, quia licet is probetur esse, non tamen probatur ratio formalis subiecti illius operis, quod vniuersum, quatenus ex primis corporibus constat, inter quae siue sit ignis, siue non sit, nihil esset ad talem constitutionem. Et ratio, cur partes continentes rationem formalem non possint probari, est, quia ratio formalis est id praecipuum, quod praesupponitur in subiecto constituendo. Non obstant vero illae rationes, quibus contenditur hanc demonstrationem attinere ad Metaphysicum. Nam, quamuis habeat quidditates, non tamen existentiam habebit, si aliunde quam a quidditate est petenda: Tanto magis, quia etiam ad quidditates habendas, habet a naturali auxilium, ex quo accipit, vt recte dicebat Auerroes, substantias abstractas esse intelligentes, licet postea male sentiat de modo, secundum quem naturalis id ei subministrat. Quantum ad quaestionem in 3. Metaphysicorum propositam, intelligendum est id, quod ibi Alexander dicit, plures substantias a veteribus esse positas praeter sensibilia, numeros, & plana, & solida, Mathematica, & Ideas, de quibus intendit nunc Aristoteles, quę est contem platio Metaphysica, quia est de principijs aliarum scientiarum. Quod attinet ad abstracta, de quibus nunc loquimur, esto si volunt, in quęstione sint comprehensa, cum ad ea venit Philo sophus, ait illa esse ex motu, quo a naturali sunt ostensa, & sic confirmat id esse munus naturalis. Alia etiam aliqua dicuntur, quae sunt leuiora, & consulto omittenda.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 298","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/298","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/298"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 300","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/300","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/300"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}