{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 307","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 307","ref":"307","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/307","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/307","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/307.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Dicitur autem numerus numeratus ille, qui est rebus applicatus, & is est, qui dicitur commune sensibile; non sentitur autem sensibile commune, nisi coniunctum sensibilibus proprijs. Quare, quod timetur, ne incidamus in errorem veterum, nihil est, quia esto, quod numerus non sit, nisi quatenus sentitur, non tamen id simpliciter de sensibili erit asserendum. Quantum attinet ad reliqua, ait Aristoteles, quod numerus non est sine anima, quia numeratum esse, non est sine actu numerante; numerabile esse, non est sine potentia numeraturo. Sicut sensibile actu, non est sine sensu, actu, & sensibile potentia, quamuis sit sine sensu actu, non est tamen sine sensu potentia: sub ea scilicet ratione, qua sensibile est. Sic color, ablato sensu & actu, & potentia, non remanebit vt visibile, licet sit remansurus vt color; quod veteres nolebant. Quaerimus ergo, in numero estne aliquid tale, quale in colore? Sunt profecto res ipsae, quatenus discretae, & diuisae ab inuicem, quae in tali sua existentia includunt aptitudinem, vt numerentur. Quare, cum dicit Philosophus, numerum non esse sine anima, non est audiendus, quasi dicat numerum esse simpliciter opus animae; habet enim in re bus eiusmodi fundamentum, prout non sunt continuae, sed discretae & ab inuicem disiunctae. Numerus igitur in aptitudi ne acceptus est in rebus sine anima, & sine relatione ad ipsam, quia in illis ratione sui ipsarum est esse discretum, & sepa ratum. Et in hoc statu numerus habet esse, vt color, prout est color, non prout est visibilis; est quippe rei affectio, vt etiam rei affectio est color. Et sic acceptus numerus est quid absolutum, quia est talis affectio rei discretae, prout res discreta quantitate mensuratur. Veluti color est talis affectio rei, prout qualitate afficitur: In qua conditione respicit solum substantiam, cuius est affectio, non potentiam animae, cuius sit obiectum. Dicitur postea sensibile commune prout iam tale esse discretum, quo res est affecta, referuntur ad sensum, &","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 306","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/306","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/306"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 307-2","label":"307","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/307-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/307-2"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}