{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 310","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 310","ref":"310","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/310","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/310","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/310.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"Ad tertium Philosophus loquitur indefinite, respiciens Empedoclem, qui ponebat duo prima mouentia Litem, & Amicitiam; ipse autem constituet, vnum solum; si quaerimus primum independens, plura; si etiam primo subordinata. Quod dicitur in fine 8. libri Physicorum recte exponitur a Simplicio, non de octaua sphaera, sed de toto coelo. Et quod est in libro de Coelo remouetur, quia vel loquitur de primo simpliciter, hoc est primum independens, & sic non tollit, quin possint esse alia ei subordinata. Vel loquitur communiter de toto abstracto. Id nos ibi considerabi mus. Quartum sic remouetur. Dixerat Philosophus, non pos se intelligentias excedere illum numerum, quem proposuerat, quia essent ordinatae ad mouendum, cum sint lationis finis. Restabat dubitatio. Non possunt multiplicari in hoc mundo, an possunt multiplicari ratione mundorum, qui sint plures? Respondet Philosophus, non posse etiam multiplicari propter mundos, qui multiplicentur. Si enim multiplicarentur mundi, essent vt plura indiuidua vnius speciei, vt habetur ex 1. de Coelo, in disputatione de pluralitate mundorum textu 78. Quocirca oporteret etiam intelligentias multiplicari, vt multa indiuidua in vna specie, quod non potest esse, quia non possunt multiplicari intelligentiae sic vt differant solo numero; necessario enim simul cum multiplicatione numerali habent multiplicationem specificam per se, & essentialiter, non solum, vt orbes singuli coelestes, quatenus scilicet singulus constat ex tota sua materia. Et haec est illa demonstratio, quam I. de Coelo text. 90. relinquebat Aristoteles ha bendam in Meta physicis. Ad quem scientificum pertineat inuestigare hunc numerum. Cap. IX. N 12.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 309","label":"309","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/309","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/309"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 311","label":"311","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/311","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/311"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}